Latin
711.1 to 711.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 711.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ex harum verò stellarum situ cum situ Cometae &distantiis diversis, inprimis à Mandib. Ceti &capite Androm. collato, exquisitissimè diametrum Cometae haud 3'. ampliorem esse exploravit. Cometa tunc nullum planè motum ratione Eclipticae, sed latitudinis tantùm, scilicet 5' 13'. manente ferè long. ead. 26 20' Arietis, ostendit, ut appareat eum in ecliptica fuisse stationarium. 42. Die 4. Febr. Cometa nudis oculis alius, capite scilicet pallidiore, tùm auda, quanquam eadem longitudine, obscuriore, sed tubo optico idem ferè nii ante apparuit, lumine tamen rariori, hirsuto capillitio jam penitùs exutus. locet dehinc ex duarum illarum stellarum situ, utpote cum à Cometa unica jus diametro vel 3. 4ve minut. removerentur, in longit. nil quicquam proassisse Cometam, sed motum sui tramitis, qui hâc die erat tardissimus, scilicet vix ultra 4'. in latum protraxisse, atque ita stationarium secundum longindinem penè evasisse. Latitudinem verò borealem ad 3. auctiorem factam esse, hoc est 5. 16. Et per consequens Cometam in suo tramite hac trajectione haud posse fieri stationarium, sed solummodo respectu eclipticae. 43. Diligentissimis observationibus conatus est autor investigare, quomodo Cometa adhuc iter suum susceptum ac hucusque perductum, hoc est, sub quo ingulo, vel potius qua incurvatione, tum quam caeli partem versus istud relectat, cum rem hanc valde necessariam nemo adhuc investigaverit. Sed nec 116. 7, 8 &9. Februarii per injurias aëris fieri id potuit. 44. Die 10. Februarii auctor Cometam, qui nudis oculis inter vapores observari non potuit, ope Telescopii tandem feliciter detexit, scilicet à duabus llis stellulis quibus die 2. Febr. adhaesit, jam ad gradum integrum progressum isse, motu curriculi sui penè toto secundum latitudinem, deflectendo leniter id cornua Arietis &Eclipticae polum versus, sese extendente, vix notabili spasio secundum longitudinis ductum, quantum videl. ex solo aspectu &conjesura denegatis omnino distantiis à fixis, dijudicare dabatur. Videbatur itaque 146. long. &6. 26. ferè lat. bor. occupare, atque ita jam motu incedere fecto, viamque suam nunc reflectere sub insigni itineris incurvatione caput lietis versus, ac si totum istud sidus peragrare constituisset. 45. Die 12. Febr.