Latin
715.1 to 715.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 715.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
am amplius detegi à se non potuerit, ab alio quopiam id animadversum esse, licet omnium longissimis tubis opticis id tentatum fuerit: Cometa scilicet jam tunc valde imminuto &à terra remotissimo, quem tamen eousque imò longius ob cororis sui constitutionem in altissimo aethere conservari potuisse Auctor opinatur. 69. Hunc ductum Cometae, quem in progressu S. S. S. sequutus sit, inter sigularia, imò inter naturae arcana meritò referendum esse dicit, &sibi perfindet Cometam altera vice in 10'. Cancri Eclipticam transcendisse, id ex dustus ejus incurvatione &reliquis circumstantiis deducens, undè necessariò se ui dicit, quod distantia Tropicorum hujus Cometae (ut ita loqui liceat) omnis sit aequalis distantiae Tropicorum terrae seu Solis, hoc est 47'. ferè: tùm uòd rursus sub tali incurvatione, ut ad Arietem factum est, ea lege, si eotque perdurasset, ad Corvum redierit, atque sic totum suum orbem sub du su lenticulari planè finierit &absolverit. 70. Annon exinde praesumere, imo concludere liceat, motum hunc appatutem, tàm retrogradum quam directum, prorsus ex terrae motu annuo redundisse, quae ejus est sententia, peritioribus &sinè praejudicio res expendentibis, remque Astronomicam, praecipuè Cometographiam excolere cupientibus decidendum relinquit. 71. Motum illum ex motu Solis provenisse negat, &negato terrae motu quaevis absurdissima prosilire docet. Sequi scilicet ex lege infallibili, quod inigrum Systema Cometicum, adeò vastissima machina, quae nulla ratione mafnia quadam ipsi corpori Solari, ut facilè conceditur, affixa sit, à Sole motu prorsus contrario, quem Peripatetica Schola ipsaque natura respuat, per disersos Planetarum orbes, obliquo &inclinato ad eclipticam situ perpetuo &onstanti motu aequabili circumducatur vel circumrapiatur. Quod quàm absurdum sit, inprimis si diversissima illa inaequalitas &velocitas motûs apparentis, concesso etiam in linea quadam rectâ, Cometam motu proprio ferri, Terra lante &absque motu Solis per calculum &rectè constructam hypothesin, ad Imnium dierum Cometae à terra distantias defendi &demonstrari debeat, iteuim iterumque Astronomis dirimendum committit. 72. Secundâ vice Cometam trajecisse eclipticam in 10'. Cancri (nisi prius sumptus est) die 13. Martii hujus anni 1665, Sole tùm existente in 21'. Pis am, sive potius Terrâ in 21'. Virginis in elongatione à Sole seu Terra 109 sae est, paulò post ejus Quadraturam, atque ibidem velocissimum ejus moiin ad 13'. fere, sicut inter 29. &30. Decemb.