Latin
719.1 to 719.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 719.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
praecipuè rationibus, ubi inter alia notat Cometas, si aërei essent, miras sanè apparitiones in aëre ostensuros esse, ut semper tortuosus, vagabundus imò reciprocus motus, confuso udine absque omni lege &proportione describeretur, nec diutius duabus horis in aëre supra horizontem commorari posse, tum ¶llaxes clarè evincere Cometas minimè in aëre versari. Addit autem se loqui de Cometis veris, non de Pseudo-Cometis, qualia sunt aërea vel ignita, quae pro Cometis saepè venditantur. 98. Probat Cometas esse aethereos exemplis Cometarum 1652 &1661. (quosum occasione Cometographiam conscripsit) praecipuè verò nuperi Cometae i 7. illas rationes aptas, idque etiam observatione tam sua, quam Cl. Bullaldi (quam ad se miserit, prout &ad me misit) die 9. Jan. facta comprobat, iliorum Mathematicorum in remotioribus locis degentium observationes suo tempore libenter visurus, quarum non paucas ego in meo opere, Deo volente, promam 99. Peripateticorum sententiam discutit, &ostendit motum adeò Regulasem, directum, stationarium &retrogradum in aëre, ubi illi Cometas sub concavo Lunae mobiles statuunt, dari non posse, Cometas, quos Pseudo Plasetas vocat, motu suo ferè in omnibus aemulari Planetas, &ritu eorum in Perihelio semper motu suo nativo velociores esse, &ita etiam in aethere mo feri, parem observantiam Soli, ceu Regi, exhibentes. 100. Docet ex parallaxibus verticalibus &horizontalibus, quae in Cometis lingè minores quàm in Luna, imò in ipso interdum Sole dentur, Cometastumque illorum trium proximè recensitorum Observationibus, quas se more Mathematico ad probandam certò sententiam Suam in Cometographia l. 4. 10. &Ti. allaturum esse pollicetur, Cometas caelestibus non elementaribus annumerandos esse corporibus, contrà quàm Peripatetica Schola Aristoteli tenaciter alhaerens statuat. Idem unica observatione à se die 4. Febr. habita, investipta sagaciter Cometae nuperi parallaxi demonstrat, ut &hanc 8', provenire, Mhorizontalem 41'. quae Cometam tunc à terra 5000. Semid. Terrae sive 00000. mill. Germ. distantem aethereum fuisse arguit. 101. Ut parallaxes, ita &distantias Cometarum in dies variari, &modò dirae viciniores, modo ab ea remotiores esse docet, ideò scilicet quòd Coiae non in circulari orbe, cujus centrum terra est, sed in Trajectoria Cosita, ut plurimùm obtusiori, atque sub diverso angulo inclinationis ad planum slipticae, in hac vel illa à Terra Soleque distantia moveantur. 102.