# Theatrum cometicum 719.6-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 719.6 to 719.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/719.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/719.6

Concedit Cometas nonnunquam orbem Lunae subintrare, imò etiam ssum aërem vaporosum aliquando trajicere posse: non quidem quòd in aëre ferentur, sed quòd trajectoria in tanta vicinitate ad terram trajici possit, fnecessario Cometam per atmosphaeram nostram crepusculinam tranare oportat, petendo statim aetheris ulteriora & remotiora. Cum autem illa trajectosi in singulis Cometis planè sit diversa, tum qua situm, inclinationem & di stantiam a Sole terraque, inde demonstrat nullum Cometam cum altero in omnibus, praesertim in ductu tramitis, tam veri quam apparentis, planè convenire, sed hos in Ortum, illos in Occasum, paucos Meridiem, plurimos Aquilonem versus pergere. 103. Ostendit & rem esse arduam decidere an omnes Cometae fiant Stationarii & retrogradi? Et se rem hanc, à nemine adhuc tactam, multominus deectam, ex Cometae nuperi Observationibus didicisse & detexisse. Et observasse quidem se non omnes Cometas, postquam tardi facti sunt, fieri Stationarios, nec cursum suum reflectere, & si qui iter obliquent, eos semper sub diversa plane curvatura, quae in nostro circa Arietem obtigit, istud instituere: omnes Yyyy 2 Cometas in aethere non in aëre apparere Hewelius auces. Pseudo-Cametae meteora ύσα. Camerae atherei 1652.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
