# Theatrum cometicum 726.6-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 726.6 to 726.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/726.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/726.6

connatam, nullâ certè ratione fieri posse affirmat, ut absque omni cauda apparem siqu reverâ praeditus est: sed ex necessitate magnam partem caudae ponenlos, & quidem erecte sursum semper, Aquilonem, Eclipticamus. E contrario, Cometa obtinente aliquam latitudinem notabilem bonamu extrà planum Eclipticae constituto, barbam omnino deorsum vicissimum. Il. cam versus promittere: ac si deviatio caudae esset immensa: imo di in obversum Solis, seu ad Solem exporrigeretur, cum tamen filium sit, ut doctiores benè intelligunt, pro vera scilicet longitudine caudam distantia à Terra Soleque. 137. Docet posse caudam à capite, modo totaliter, modo partidierum à parte superiori, tum inferiore eclipsari. Ideo phoenomenon illud prim descriptum nihil nisi obtectionem, occultationem vel Eclipsin caudarum capite fiat, esse dicit, & exemplo eclipseos Solaris declarat. Sicut cum Luna conjuncta est Soli, nullam omnino respectu nostri habens latitudi eclipsin totalem Solis dari; cum autem Luna Australis est, tantum mani parte inferiore partialem accidere eclipsin, contrarium in latitudine Bon deprehendi: Ita hic, quando caput Cometae in oppositione est, & quidem Ecliptica, nobiscum scilicet & sole in uno eodemque plano, caudam an obtegi: etsi cauda amplior sit ipso capite, caput in ipsa quasi coma consu eaque cingi, ac si esset ab omni parte villosum & hirsutum: si verò latus caudae aequet diametrum capitis, planè caudam occultari, ita ut tum Conpenitùs orbicularis instar disci appareat, atque tùm totalem accidere Edipsu caudae affirmat &c.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
