Latin
MINUMI VATIM
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 73-2
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc Tu perenne amicitiae nostrae μνημόσαυον gratus accipies, illudque &unà constantem benevolentia affectum, mihi servabis. De pace Britannica quod addis pergratum est. Omnium enim vota terra marique eam deposcunt. Spero itaque nos omnes vestrae patriae totique Reipublicae Christianae hanc pacem laetam &utilem gratulaturos, sicut eam cum Mosco nuper initam nostrae vos gratulamini. Non deest spes omni ex parte eam patriae nostrae redditum iri, dummodo avitae libertatis re stituatur aequalitas. His etiam exemplis docemur laeta quoque &bona succede re Cometarum apparitioni, licet nuperrimi peragrarint signa, quibus tot regna respub. &urbes, quae vel constanti gaudent pace, vel eam nuper consecutae sunt, vel exspectant, Astrologorum subdidit licentia. En verò Tibi xxx ra tiones meam sententiam confirmantes. De quibus libenter Te judicantem audiam. Vale, mi optime atque optatissime Grutere, age prosperè in annos plumihique, si mereor, constanter fave. rimos, Tuus omni studio &officio