# Theatrum cometicum 730.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 730.5 to 730.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/730.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/730.5

Februarii 16665 Uantum moerorem ex epistola Tua medio Julio anni pra quae mihi nuncium tristem de graviter affecta valetudine Tamen conceperim, testata est mea die 19. Augusti tunc ad Te scripta. Testabimus manissimus Schottus, quam solicitè in vitam & valetudinem Tuaminguis In praesentia vero testatur haec epistola magno me gaudio nuper affectum quam Schottiana die 27. Jan. exarata, Te vivere, imo benè valere, & pullum Geographiâ & Astronomiâ reformatâ, in Chronologiam quoque reorum toto animo & studio incumbere nunciavit. Gratulor Tibi meliorem imm nam, & à morbo, ut fieri solet, confirmatam valetudinem: quam ca rio omnis prosperitatis Tibi, Viro de Republica literaria optimemere plures annos precor. Gratulor quoque & Tibi & Reipublicae literant, non tantum Astronomiam Reformatam, cujus mentionem aliquando indi ad me literis injeceras, sed & Geographiam reformatam, cum orbem communicasse, imo & in Chronologia reformanda totum occupatum esse duum sane & Herculeum, in domandis scilicet tot errorum hic & ille in literario grassantibus monstris, subis laborem, sed humeris Tuis parem animo este, Tu cum Kirchero & Schotto, eximii caeli totiusque natura in pretes. Nobis utinam tam longè remotis, doctissimis Tuis & Kirchen monumentis (quanquam haec, ut & Schottiana, donat nobis utriusque sin naniae indefessa agendo industria) frui liceat! Ego sane dum Cometicum opus neum molior, ex Tuo Almagesto, quem ab anno ferè ex insigni humanitate & benevolentia Amplissimi Domini Consulis Mölleri retineo, & ad dex tam proximè habeo, quotidiè ferè multa disco. Videbis aliquando, quanti se faciam, etiam dum dissidentes plurium Historicorum & Chronologorum ac Cometographorum rationes confero, & veritatem, quam nobis cunctis rebus iorem esse debere nosti, investigo.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
