# Theatrum cometicum 735.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 735.1 to 735.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/735.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/735.1

Non pauci Viri doctrinae laude praestantes, quibuscum mihi commercium literarum intercedit, de Tuo isto praeclaro conatu & opere ex me dedicerunt, plurimumque eo nomine Tibi & Reipublicae literariae gratulantur, ac porrò gratulabuntur. Ex spectamus magno cum desiderio hocce Tuum opus, ut videamus rationes, quibus isthaec temporum intervalla ab origine rerum ad eaundem reformationem salutarem per Christum factam disposita, asseris. Epochae Christi discrimen levius est. Indicandum tamen, non tantùm agnoscen dum est. Tu utrumque candidè praestas. De aetate Hipparchi sententiam Tuam dhuc ignoravi. Almagesti enim tui priorem Tomi 1. partem non vidi fateor. spero autem me integrum opus à Te, si aliquod exemplum quo carere possis, habeas, & Deus utrique nostrum vitam proroget, per commutationem aliquando obtinere posse. Gratulor Tibi tuam de hac re sententiam cum rationibus Virorum doctouum, quibuscum hac de re contuli (inter quos & Clarissimum Bullialdum esse nosti) convenire. Ita constat Hipparchum sub Ptolemaeo Philometore, non Philadelpho, tertia periodo Calippica, anno circiter & post mortuum Alexandrum & ante natum Christum 162. Sulpicii Galli aequalem floruisse. Quae de Mithridatis annis mones, grata sunt. De annis Augusti aliorumque Imperatosum rationes Tuas, quas solidè affirmabis, ut & reliqua, cum desiderio exspestamus. Ego Deum precor, ut Tuis laboribus bono publico dicatis adsit signus! Video enim Te obedire salubri Domitii Pisonis monito, ab Auctorilus non libros, sed thesauros esse componendos. Hujus & ego memor quae d formandos mores & demonstrandam veritatem faciunt, passim insero. Atque haec conscientiae, hanc libertati & Deo Auctori: reliqua scientiae deputo dam & hujus me studiosum esse fateor. Si hîc aliquid possum, quod & Tibi ussi sit, ex his, quae adjungo ex Historia Cometica excerpta, judicabis. Co setam anni 130. in 631. vel 633. referendum esse, ipse, ut credo, agnosces lsscrimen de annis Theodosii Imperatoris verbo tolles. Gravius illud est de unis S. Martini, posterorum Ludovici IV. Regis Galliae, tùm Caroli Martelli, nuis Siculi. Hoc autem postremum Te tangit: ut & quae ad Cometam mortis Ca Magni praenuncium, ac illos circà filii ejus Ludovici Pii mortem, annotavi khis excerpta * mitto. Reliqua hîc insero, aequitatis & candoris Tui, quem irae Tuae produnt insignem, certus. Anno Chr. 837. qui autumno Solem antecessit. Eckstorm. Hunc in A. C. 836 refero, ut 837.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
