Latin
74.5 to 74.7
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 74.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
De novo isto in caelo hospite nihil his diebus à quoquam accepi. Nec ipse eum, fateor, his tribus praeteritis noctibus vidi. Cum enim labores meos in medias saepenumerò producam noctes, aegerrimè à me impetrare possum, ut ante lucem surgam, vel potius expergesiam, nulla justa &debita somni mensura (quam antehac septem horarum, juvenique seniquè tributam, quosdam nuperos Physicos denario horarum implere accepi) refectis viribus, quas assidui &haud leves labores lassant &conficere tentant. Interim pergo in instituto opere, paulatim tamen imo testudineo fermè (ut inter plura negotia &longa terrarum, marium, morarumque spatia emetienda sit) gradu, quem tamen grandibit, ut cum Comico loquar, quod firmiter spero, divina elementia, &melior genius meliori fortuna gaudens. Quamvis itaque benè sciam Illustrissimam D. Vestram in votis habere; ut haec, quae premo, quamprimum publico orbis judicio committam: Tamen subinde Horatii epistolam de arte Poëtica ad Pisones, &Jacobi Acontii ad Wolfium super hoc argumento, qua ratione scilicet quavè cautela aliquid sit edendum, lego &mecum pensito, ut sumam materiam meis viribus aequam, mihiquè omni ex parte convenientem, ac versa diu Quid convellentes disputationes, quae tantâ animorum (utinam non armorum!