# Theatrum cometicum 74.5-2-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 74.5 to 74.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/74.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/74.5-2

multae & graves barbarorum inutiones Imperium Romanum afflixerunt. Verumtamen illi ipsi quoque memorabilibus cladibus attriti, Romani verò inter tot acerba, divinae providentiae argumentamuta experti sunt. Non esse autem hîc spectandas ullas Cometarum vires, sed solitae rerum humanarum vices, prudenter Sigonius, factâ Cometae mentione, Gotthorimilialiam irruptioni sequentia Imperii mala tribuit. Hanc verò Zosimus imprudentae Constantini M. necessario militum praesidio limites imperii nudantis, Sigonius paulante facilitati Valentis barbarorum arma sibi sociantis tribuit. Haec sunt illa malorimportenta. Ideò hîc Sigonius ait: Hunc in modum, quae omnibus ante esse formidinis alia fuerat, ipsa immanem ex ultima barbarie gentem (Gotthicam) horrere demum Italiarepit, ita ut ab hoc tempore usque ad Caroli M Imperium omnium calamitatum aut praesensium sensit, aut impendentium metu perculsa, nunquam quieverit, verùm humanorum malumenirema omnia passa sit. Atque Ecclesia Dei, quae paulò ante constituta per Constannum ande per annos centum in aliqua esse dignitate ac potentia coeperat, maximam ex omnipane jacturam, labemque contraxerit. Magnum verò laetitiae argumentum praebuit tunc magnanimus Stilico, qui Rhaetos aliosque Alpinos populos, metu vel sidueis Gotthorum tumultuantes, missa delecta militis manu, & mox insperato adventu suo, ad officium redegit, ac è vestigio Honorio Imperatori genero suo Hastae obsesso, tempestire cum exercitu ex Rhaetia reducto, & legionibus Gallicos & Britannicos limites custodientibus contractis advolavit, atque secum Urbi Romae & toti Italiae solatium & lentiam attulit. Mox verò ad Pollentiam rem à Duce pagano (alii Judaeum vocant) aus Sauli nomen erat, improvidè gestam restituit, & memorabilem de Gotthis retulit, victoriam. Captivi Italici omnes recepti (verba sunt Sigonii) & castra Gotthorum opulentissima rapta, tantaque praeda parta, ut damna sarcire à Gotthis per multos ante annos illata utunt. Inter caeteros nurus etiam Alarici venerat in potestatem. Mox hoste, ne despentione virtus acueretur, dimisso, & foederis nexu devincto, pacem Imperio reddidit. Cum autem * L. IO. de Occid. Imp. ad ann. 401. † L. 10. de Occid. Imp. ad ann. 398. hostis iterum fortunam belli tentaret, eundem, ut perfidum, maximâ clade affecit, & ad fugam arripiendam coegit. Porrò quum Honorius Anno 403.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
