# Theatrum cometicum 74.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 74.5 to 74.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/74.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/74.5

De novo isto in caelo hospite nihil his diebus à quoquam accepi. Nec ipse eum, fateor, his tribus praeteritis noctibus vidi. Cum enim labores meos in medias saepenumerò producam noctes, aegerrimè à me impetrare possum, ut ante lucem surgam, vel potius expergesiam, nulla justa & debita somni mensura (quam antehac septem horarum, juvenique seniquè tributam, quosdam nuperos Physicos denario horarum implere accepi) refectis viribus, quas assidui & haud leves labores lassant & conficere tentant. Interim pergo in instituto opere, paulatim tamen imo testudineo fermè (ut inter plura negotia & longa terrarum, marium, morarumque spatia emetienda sit) gradu, quem tamen grandibit, ut cum Comico loquar, quod firmiter spero, divina elementia, & melior genius meliori fortuna gaudens. Quamvis itaque benè sciam Illustrissimam D. Vestram in votis habere; ut haec, quae premo, quamprimum publico orbis judicio committam: Tamen subinde Horatii epistolam de arte Poëtica ad Pisones, & Jacobi Acontii ad Wolfium super hoc argumento, qua ratione scilicet quavè cautela aliquid sit edendum, lego & mecum pensito, ut sumam materiam meis viribus aequam, mihiquè omni ex parte convenientem, ac versa diu Quid convellentes disputationes, quae tantâ animorum (utinam non armorum!

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
