# Theatrum cometicum 741.5-7

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 741.5 to 741.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/741.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/741.5

Anno Christi 18. regem creatum esse, regnum autem 27. annis tantum tenuisse, & sic anno Christi 455. (cui sententiae Eusebius, Sigebertus, Cassiodorus, Avent. Sabell lantal. Funcc. Calvisius, Helvicus, Alstedius, Petavius aliique favent) obiisse dicunt. Olaho assentit Abrahamus Bakschai in Chronol. regum Ung. ubi Atsilam Anno Mundi 4407. Christi 445. ingressus in Pannoniam 72. imperii 44. statis 124. mortuum esse prodit. Sed de Attilae quoque annis haec sufficiant. serbum addo de Sponsa ejus lethifera, cujus etiam in historia Comet. feci fientionem, ac promde de diversis circa eam Auctorum sententiis ad te refeM Avent. Annal. 2. pag. 167. Hildigundam Herrici Reguli Francorum filiam ocat. Olahus Mycoltham, Bonfinius Ildiconem, uterque Bactrianorum re Bakis filiam fuisse dicit, Ritius Miltzotham, Callimachus IIdiconem vocat. hai Hildiconem sive Mykoltham regis Bactrianorum filiam fuisse dicit. Quae sententia reliquas, ut puto, conciliabit. In praelio Catalaunico solum Theodoricum Visigothum ex Ducibus occisum à Pomponio Laeto, Sabellico, Olalo, Bonfinio aliisque, & ante omnes à Turonensi, dici: à Sigonio Gundica num Burgundum addi, ante praelium caesum à Callimacho indicari, Meroveum etiam Gallum omnibus invitis ab Aventino & Ritio adjungi, innuisse Tibi talia correcturo sufficiat. Atque haec sunt, quae in praesentia ad Te, Humanissime Riccioli, perscribere volui debuique, ut habeas ex mea parte, quo Chronologiam reformes. Pauca quaedam alia ejusdem generis habeo sed hâc vice molestus amplius Tibi esse nolo. Caeterum iterum iterumque oro Bhbhb Error Franc. Taraphae corrigitur. Ricaredi uxor Childeberti R. Francis. soror non filia. Auctorum libri multis in locis depravari. Artilae anni variè putantur. Error Sabellici de annis Attilae. Tuum Callimachi. Hunni Pannantiam ingressi.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
