Latin
745.1 to 745.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 745.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
(sicut Scaliger &multi cum eo volunt, quorum sententia de morte S. Martini est novissima S. Martinum obiisse dicamus, hâc ratione, retento scilicet illo 218. annorum ntervallo, Turonensis Anno 597. Romanus Gregorius 608. electus fuisset. Quod nondum cum veritate convenit. Incomparabilis Scaliger pro illis annis ECCXII. ponendum esse CCCLXII, putat, ut ita S. Martini mors in ceexev. poatur. Quam sententiam nunc in medio relinquo, utpote jam alibi *,ut nosti, risam. Jam jam tamen dixi, nec huic illos 218. annos convenire. Itaque &nobis liceat accuratis Chronologorum rationibus in auxilium advocatis hic pro mnis CCXVIII. ponere CLXXXVIII. quae mutatio, ut quivus videt, facilè fieri potuit. At verò hâc ratione Scaligero &aliis mortem S. Martini in Anno 395 eferentibus, mors Clodovei in 507. Theodoberti in 544. Sigeberti in 573. figeberto, Baronio, Calvisio &aliis, qui eam in 402. collocant, mors Clodovei in 514. Theodoberti in 551. Sigeberti in 579. incidet. Discrimen hoc ntanta sententiarum discrepantia erit levius &tolerabilius. Mihi sufficiet eriores haud leves indicasse, &quâ ratione commoda corrigi possint, ostendisse. Mentio Adonis paulò ante facta monet me ut verbo indicem gravem urorem in fronte libri ejus commissum, ac minimè ferendum. Dicitur enim tum Chronica pertexuisse ad sita tempora, id est, ad regnum Ludovici Francorum legis, cognomento Simplicis, Anno Domini 1353. Ita habet editio Basileensis JUDLXVIII. Pauca verba multos continent errores. Chronica enim sua tansum ad 879. perduxit. Sed &ipse illo seculo vixit, ut res ipsa indicat. Luovicus porrò cognomine Simplex inter Reges Galliae nullus fuit. Sed Caro is, Ludovici Balbi filius, qui patre anno 879. ut Petavius affirmat, &Ser s aliique putant, mortuo puer, ut Ado in fine indicat, fuit. Caeterùm non ingè post annum illum 1353. Adoni affictum invenire, Carolum Sapientem legem Galliae licet. Miror Viros doctos, qui illa Adonis Chronica edidesint, tàm crassum errorem non animadvertisse. Certè &Gesnerus &Simle Viri doctissimi in sua Bibliotheca hunc errorem retinuerunt. Gerardus annis Vossius aetate nostra, Varroni Romanorum doctissimo comparandus orem quidem illum in annorum numero corrigit, &ad annum Chrsti CLXXIX. non ad CIↃCCCLIII.