Latin
COMMUNICATIO
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 747
Unproofread scanNot analysed yet
COMMUNICATIO KIRCHERIANA. Hamburgo Romam die Martii Anno 1665. S. P. Admodum Reverende &c. Ibertate dicendi agendique, ex usu sobriae rationis proveniente, nihil praestantius homini munere divino obtigisse palam est Huic dono coelesti, quod ingenuus quisque maximi facit, impense diligit, tùm verò &juri aequo, quod homini in ho minem natura, Christiano in Christianum religio, literato in literatum Philosophia concessit, sed &Tuae eximiae humanitati diffidere, ne dicam injuriam facere, viderer, si epistolae hujus libertatem opeiosè excusare vellem. Aditum mihi ad Te paravit meum discendi, à Te viro doctrina Inclyto, desiderium, Tuae vero non tantùm eruditionis latae, altae profundae, sed &humanitatis diffusissimae laus celebratissima. Occasionem prae let nuper in coelo visus insignis Cometa, ejusque iter summa curâ à Te observasum, &tum ad Serenissimum Ducem Brunsvicensem Augustum, tum ad Eruditissimum Albertum Curtium missum, quod vidi &teneo summa cum animnei oblectatione. Haec, fateor, ex studio Mathematico provenit singularis, nisi mòd mihi delineatio à Te facta desit, quam velim ad me mittas. Iter illud s Te monstratum &designatum tenet Clar. Christianus Busmannus Phil. ed. Doctor ac Physicus Hannover. Ordinarius, in literis suis nuper de hac interia ad me datis. Is sicut Te merito magni facit, ita sibi gratulatur Tuas bservationes cum suis convenire. Nempe enim statuit ille Cometam à rostro Borvi sub Tropicum Capricorni se demisisse, donec ad asterismum Galli juxta Canem Majorem pervenerit, ut demonstret unum eundemque fuisse Come tm. Te vero eodem loco eodemque tempore, die scilicet 27. Dec. phoenome non illud observasse (quod me alioquin &Coloniensis observatio docet) gaust, ut &postera die in Cane Majore. Dehinc die 29. Dec. ille Cometam tolligit fuisse in pede sinistro Canis, quod ferè convenit cum Tua observatiose, quae Cometam 8 gradu à Tropico versus Aquatorem tunc temporis ponit. Nisi quòd differentia parallaxeos sit notabilis, quam Tu ipse indicabis. Dubitilio multorum animos haud levis incesserat an fuerit unus idemque Cometa, in vero duo distincti Cometae? Hoc suadere videbatur diversus situs, diversum apparitionis tempus &diversus motus. Primò enim ad rostrum corvi plaga inter Meridiem &Orientem media, ad Meridiem tamen magis vergente: deinde verò ad oculum leporis plagâ inter Meridiem &Occidentem media ortus apparuit Cometa. Et ibi quidem ante ortum, hic post occasum, quanquam hoc non esse insolens, pluria exempla satis nota doceant. Inter quae est illud à Scaligero allegatum, cum Carolus Rex Galliae Italiam vestram invasisset, quod tamen ipse in dubium revocat. Quin &illic versus Austrum, hic versus Boream Libertas ret praestantissima, Magni sit o diligitur. Hominum vi ula ros calligant, nisi ouisset feritas. Discere Te d doctioribus na Pue Kirchori laus, Quibus de causis quaeve occasione AuFor cum comellarit. Ejus descriptio Cometae Busmanni observationes cum Kircherinnis conveniunt. Cometam siasse probaFur. Observationes Romaniae, Colonienses &Hannaveratia conveniunt. Cometae gevisi rationes. Exerc. 79.