# Theatrum cometicum 749.1-5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 749.1 to 749.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/749.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/749.1

Astro eventus assignare & nascendi legibus, ac praedicere futura, & haec singula improvidam mortalitatem involvere, solum ut inter ista certum sit nihil esse certi ait. Allusionibus illis ad signa caelestia suppares apud eundem cap. 25 leguntur. Dicant ergo Astrologi & omnes illi creduli Cometem terrificum in parte sydus, ac non leviter piatum, verbis à Plinio mutuatis. Atqui tamen ipse evestigio dicit, Cometes in uno totius orbis loco colitur in templo Romae admo tum faustus, Divo Augusto judicatus ab ipso: & paulò post de sidere post obitum Caesaris viso: interiore gaudio sibi illud natum seque in eo nasci interpreta lus est, &, si verum fatemur, salutare id terris fuit. I. c. Equidem soleo & ege ad talia satis, ut puto, tutò respondere, si historiarum monumenta & vel pro priam experientiam consulamus, multa mala ante vel etiam citra ullam Conetae apparitionem, multa etiam bona post eandem immitti mortalibus à Deo Creatore & Rectore universi, unicuique secundum opera reddente, quod nos toties sacra pagina docet. Hanc meam sententiam Clarissimus Ismaël Bullialdus, inter praecipuos seculi nostri Philosophos & Mathematicos merito ponendus, in nuperis literis ad me die 6. Martii Lutetia datis, gravi assensu firmavit. Hac occasione sententiam ejus de Cometa Tibi planius exponam. Quod ad materiam ejus attinet, putat eam affinem esse ac valdè similem galaxiae, aetheream esse, nec unde nisi à galaxia procedat, aut quo ipsa se recipiat sciri posse Neque verò ille facit cum Amplissimo D. Ottone Guerichio Consule Magdeburg. Viro admirandis inventis (quorum non pauca Schottiana solertia in lu tem protulit) celeberrimo. Is enim, praesuppositis duobus perquam difficilibus & acerrime adhuc ut me melius nosti, disputatis, de motu telluris & vacu principiis, autumat Cometas provenire ex procellis, quae partem aëris avulsam in sublime ferant. Aërem tunc leviorem reddi statua vitro aëris vacuo indusa & fundum petente, quod ipse saepius apud Filium ejus, Serenissimi Electolis Brandenburgici hac in urbe Residentem Legatum vidi, demonstrare se af firmat. Illam porro aëris particulam illuc deferri putat, ut ibi à radiis solari bus illuminata, caudata conspiciatur. Adfert Clarissimus Bullialdus in ratio tem experientiam omnium seculorum, quae demonstrarit in altissimorum monsium jugis nullas procellas nullosque ventos pervenire aut sentiri. Quantum fuerichianae sententiae illa Epigenis apud Libav. tract. probl. de Comet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
