Latin
75.5 to 75.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 75.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
lucentem vidimus, natum tesse, utpote qui Theodosio rebus humanis 395. exemto, annum decimum nonum, fteste Sigonio, vel decimum octavum teste Petavio, agebat. Rufini &Caini sive Casani (qui &Gaina) singulari gratiâ Imperatoris ad libidinem &tyrannidem abutensium, casum superiùs vidimus. Illius enim mors in Ann. 395. hujus in 400. incidit, ssit affirmant Sigonius, Calvisius, Petavius &alii. Quod ad invasionem Radagasi, squam memorat Rockenbachius, attinet, haec quidem à Pantaleone in ann. Chr. cirater 402. à Blondo in in 404. à Funccio in 409. sed à Prospero, Bucholzero, Calssio &Sigonio in annum 405. ab Alstedio in 407. verum scilicet refertur. Terribilis ea sanè initio fuit, cum se quadringenta armatorum millia, ut Zosimus, saltem dutenta (ut Orosius, Marcellinus, &ex his reliqui habent) Italiae ab incursione Gotthica aegrè respiranti, infuderunt. Sed mox immensa illa multitudo, quae sibi ipsi granis fame quotidie atterebatur, centum millium clade, idque sine ullo Romani sanguinis impendio, ad Florentiam felici &veloci Stiliconis virtute affecta, &Faesulas capto &interemto cum siliis duce, ad deditionem coacta, vili pretio vendita, tandem morbis ex diuturna inedia &pravitate ciborum contractis deleta est. Ita haec res &Florentiae arctâ obsidione pressae, &Romae trepidanti, &toti Italiae afflictae laeta tralit. Paulò post Vandali &Alani assumtâ multarum gentium vi anno 406. exeunte Trajecto Rheno Galliam iniverunt, &hostili potentiâ inundarunt. Anno autem 407.