# Theatrum cometicum 757.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 757.1 to 757.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/757.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/757.1

Xcellentissimus autor tractat in hac dissertatione de Cometarum materia, motu, loco, magnitudine, colore, cauda, duratione operatione, vel inlluxu. Quod ad materiam attinet, postquam autor praesupposuit 1. Corpora caele sia esse obnoxia corruptionibus, eo quòd habeant qualitates elementorum Spatium illud aetheris immensum esse limpidissimum; solumque aurae aethe tae plenum, nec in illo dari soliditates nisi corporum stellatorum; dicit (& pro sit authoribus Vendelino lib. de Comet Caramuele lib. de observat. eclips. Scheisero in Rosa Ursina, Galilaeo in nuntio sidereo) Cometas oriri ex Sole ejusque naculis. Maculae Solares autori sunt quaedam umbrae, mixtae cum luce ad insar fumorum seu fumi (Scheinero approbante dict. lib.) qui à superficiè Solis lullientis in aethera ejiciuntur. Quando autem quibusdam temporibus materia solaris in intimis suis visceribus à malignis aliorum planetarum, qui circumurea sunt positi, aspectibus commoveatur, inde in aetherem, dicit, extolli mmensos globos fumosos, qui, pleni halituum, ubi cum fumis aliorum planearum condensantur & à Sole illustrantur, aut per antiperistasin frigidi in aetheae ambientis inflammantur, fiant Cometae. Ad quod producit Scheinerum, qui libr. ante dict. scribit, se per continuas multorum annorum observationes onsiderasse, quòd, quo tempore Sol fuerit purus ab omnibus maculis, semper latus sit Cometa. Auctor statuit etiam, ex reliquorum planetarum & stellarum luarum fumis & exhalationibus vel solis, vel conjunctis cum fumis solaribus, niri & componi Cometas, id tamen fieri per lucem & radios solares, qui & lla corpora illustrent, & inde extrahant illos halitus & vapores gignendis Conetis idoneos. Hosce autem Cometas dicit non videri tàm per defectum madriae, quàm per immensam à nostris oculis distantiam: solere tamen apparere iforma stellarum, sicuti qui anno 1572. in Cassiopea apparuit. Quod motum concernit, author inculeat spatium illud immensum aetheris, quod supra lunam est, vehementissima commotione perpetuo agitari à globis elestibus, qui ab intelligentiis praesidentibus secundum ideas divinae mentis apidissimè moveantur, modò ab ortu in occasum, modo à meridie versus se entrionem intra tropicos, modò circà proprium axem.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
