Latin
PANOMIN
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 759
Unproofread scanNot analysed yet
Inde etiam est quòd Cometa semper caudam vel barbam habeat conversam versus partem soli oppositam, si cuti Luna, quando praecedit solem cornua vertit in occidentem: quando verò sequitur eum, in orientem. Cometa etiam potest apparere interdum sine cauda ob duplicem rationem 1. Si Luna splendet, evanescit splendor caudae nec est visibilis. 2. Cometa multoties est in loco parum apto, ut à sole illustretur. De duratione Cometarum dicit auctor, quòd illa dependeat à durabili materia illorum. Quia quantò materia illorum futura est viscosior, &magis in tentrum condensata, tantò diutius permanebunt: contrà si sunt compositi ex debili &flaccescente substantia, tantò consumuntur celerius &in chaos redeunt, unde venerant. De effectibus Cometarum autor statuit illos non influere in damnum mortalium, sed solummodo esse signa alicujus magnae commotionis, quae facta est in globis caelestibus, unde postea terra fiat particeps talis influxus. Debere ha beri pro indubitato, quòd Sol non solùm influat cum lumine &calore in cor pora inferiora, verum etiam sit à natura donatus virtutibus particularibus, quae si aliquando à malefico situ Martis aut infausto Saturni aspectu infestentur, subito ab illa malignitate concitatae commoveant illas horrendas conturbationes motûs, quae ab aliquibus vocantur morbi Solis: undè nascantur sterilitates, siccitates, terrae motus, inundationes, quae damno afficiunt hunc mundum sublunarem, &insuper in hominibus bilem accendendo moveant bella &similia, quae magnas corporum caelestium commotiones necessariò sequuntur. Nor lutem semper (secundum autorem) commotiones corporum caelestium produ tunt Cometas; sed tùm solummodo, quando illi fumi ab illis corporibus ex halati, propter immensam materiam in altum evolant, &in aethere condensantur. Undè etiamsi Cometa spatio triginta, quadraginta, quinquaginta annoium non apparuerit, mala tamen (ut mortes Principum, pestes, fames, casitas annonae, terrae motus) ingruere possunt. Haec mala ut plurimum etiam à siis causis proximis dependent: ut pestis ascribi debet dispositioni aëris, putrelini venenosae cadaverum &animalium, corrupto victui &aliis malis condisionibus locorum proximis causis contagiorum. Tandem tamen etiam author locet, quod Cometa à Deo possit esse collocatus in aethere, tanquam caracter sui indicet generi humano, ut propter bonum aliquod futurum, gaudium con apiat, aut benè operetur, quò infortunio se subtrahat. Altissimus enim saepissimè utitur causis naturalibus, ut Hieroglyphicis, ut homo in his legat hoc quod sapientia divina descripserit in caelo, terra &elementis, ut si semitas paeceptorum divinorum egrediatur, illa homini horrorem incutiant, illumque à meliorem frugem reducant. XXVI.