# Theatrum cometicum 76.1-3-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 76.1 to 76.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/76.1-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/76.1-3

Excerptum ex ejusdem literis ibidem XXIV. Maji datis. AD binas tuarum responsum me debere video: quo in officiosi tardiores aequo nonnunquam deprehendimur, occupationibus privatis, quae nunc solito densiores circumstant, id adscribi par est, nam studium rerum tuarum nunquam desiderari in nobis patiemur. Alterae tuarum, quas innuelim modo, sexto mensis hujus, alterae decimo septimo die exaratas se fuisse telluantur. Vossio jam aurem saepius velli super responso, apud quem epistolam tum vidi. Promittit is quidem partibus suis se propediem velle defungi; sed timis promittit, tanquam qui vix credat hîc sibimet ipsi. Lentè enim illum profere ad certamen epistolare, jam puto non semel ex me rescivisti. Sed & Confintinum Christiani Hugenii fratrem bis terve jam interpellavi super eadem. Christianum quippe abesse domo, ac in Galliis haerere, haud ignoras. A sat ille innatam fratri procrastinationem, & alienum à scribendis epistolis genium, cum rarò ad parentem ipsum ac primae necessitudinis propinque litterarum quid dare soleat. Urgere tamen fratrem non desinam, quando Chistianum ipsum non possum, si quid fortasse responsi ad quaestiones tuas sit ex spectandum. Quae super Cometis in chartam conjecisti, ac mecum communicasti, ea per me in Gallias ad Capelanum missa sunt confestim, additis, quae volebas, precibus, eorum copiam uti viris ea in civitate rei Mathematicae peritis, Bullialdo praesertim ac Hugenio, faceret, quod ille se facturum est pall licitus, ac simul nunciavit libellum sibi redditum ac perlectum esse, placuisse etiam perlectum, & probari abs se sententiam tuam, nisi quòd visus sis in madis ex scholastica philosophia depromris nimius nonnunquam; cum politiam per Gallias ingenia nitorem orationis unicè, ut scis, amplectantur: quem in ipso opere magis, quam in operis compendio, adhibitum à te fuisse auguratur. Haec apud te nequaquam dissimulanda duxi, saltem, ut scires mandatis tuis me non defuisse. De epicedio Rautensteinii cogitare necdum possum Vale. inii, Excerptum ex responsoriis Auctoris d. 31. Maji 1667. NEc ego nunc ita ut ante, literarum commercio vacare possum, dum tot pectore ad opus meum perficiendum incumbo. Quapropter cum deside rio responsum Hugenii & Vossii, ut & Tuum epicedium memoriae Rautem steinianae destinatum exspecto.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
