# Theatrum cometicum 76.5-2-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 76.5 to 76.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/76.5-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/76.5-2

Pergratum mihi est, quòd theses illas meas li lustri Viro Capelano & per eum aliis Viris doctis expendendas miseris, e rumque judicium de iis me non celaris. Hoc quoque gratum habeo, licet in phrasi nonnihil elegantiae desideret, dum rem ipsam approbat. Stilum quidem tersum & nitidum ac delicatis auribus accommodum de me promittere non possum. Certum tamen est paulum diversa loquendi ratione aliàs me uti aber qua in thesibus usus sum G πρέπον servare studens. Vale. Excerptum ex literis Heinsianis Hagae Com. d. 25. Jun. 1667. datis. Um totus sum in curanda re privatâ, significatur mihi publico nomine, Dex usu esse patriae, ut quamprimum ad Suecos recurram. Horrui fateor ad mandatum istud, & tamen obtemperandum, puto, erit: quamquam aut in totum excusari, aut differri certè, maluissem. Itineri jam nunc me accingo, ut propediem Te sim visurus Hamburgi, si Deus volet. A Capelano responsum hactenus non accepi; & puto negotium illi esse solemne cum valetudine Ab Hugenio quoque ac Vossio quid expectandum sit, nego me videre, & si utrumque officii sui jam non semel admonuerim. Tu vale & nos ama.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
