# Theatrum cometicum 76.6-8

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 76.6 to 76.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/76.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/76.6

Sed utinam nos extra ordinem quadam singulari gratia & virtute (cui & istos Cometas deputare non dubito) permoveat ut velimus nos, quae etiam est votorum Illustrissimae D. Vestrae toties me teste nuncupatorum summa, * conformare ad voluntatem ejus, tanquam perfectissimam regulam, quae fert nosque docet Funum corpus, unum spiritum (id est unum Ecclesiae corpus unius spiritûs divini virtute, sicut illud imperii apud Tacitum unius animo regendum) unam spem vocationis, unum Dominum, unam fidem, unum baptisma, unum Deum & Patrem omnium, qui sit super omnes & in omnibus nobis. Docet autem ore Doctoris gentium. Sed & ego hic pedem sisto. Protestor enim me cuncta hîc agere salva mea & cujusque conscientia. Aliàs plurium dicendorum hic, saltem quae commode dici possent, Memini bene. Sed meliori Tempore dicam Licet satis ad talia & cuncta virtutem spirantia proferenda accendant prodigiosi isti, ut sic dicam, Cometici ignes, caelum nostrum circulari quodam cursu pervagantes, & satis potenter nisi repugnamus, ad poenitentiam incendentes. Hos me in meditato opere, favente Deo, ita indicaturum spero, ut quisque gloriâ praemioque virtutis ad eam sectandam & tenendam constanter accendatur, & ex adverso vituperio & paenâ vitiorum ab iis absterreatur, ac praeterea multa in vita civili honeste & quiete transigenda scitu jucunda & utilia, velut in penariam cellulam congesta habeat ad manum, iisque fruatur. Atque hoc tam citò perfici nequit, nec raptim ac tumultuarie perfici debet, accedente praesertim & accendente Illustrissimae D. Vestrae aliorumque ejus similium, id est, ad omnem honestatem laudemque natorum, industriâ, meam qualemcunque, quae non invita, fateor, congerit, diligenter & in penarium refert, quod ex usu siet.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
