# Theatrum cometicum 761

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, COMMUNICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/761
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/761

COMMUNICATIO HERBIPOLI CCHOLINA. Hamburgo Herbipolin die 24. Maji 1665. Admodum Reverende &c. I quàm inexspectatae istae meae, hominis Tibi prorsus ignoti, erunt literae, tàm ingratas Tibi fore suspicari possem, ilicò abjicerem calamum, & tacitus celeberrimam Tuam & tot libris eruditis testatam rerum Mathematicarum scientiam venerarer Sed benè me sperare jubet innata Viris bonas literas diurnâ no cturnaque manu tractantibus humanitas & benevolentia facilis Hanc quod mihi de Te pollicear, non tantùm nexus ille literatorum & literas imantium (in horum censu me, in illorum Te, meritò pono) quo mutuò junguntur per longissima quoque terrarum mariumque spatia, facit, sed & laudabilia Tuorum sociorum Celeberrimorum, Curtii scilicet Riccioli, & Tui illius dmirandi Kircheri exempla. Isti enim ad meas literas humanissimè mihi responderunt. Has autem ad eos paulò antè de argumento nuperorum Cometarum sederam. De his nempe plurimorum Virorum Astronomicae artis peritorum, arrationes, observationes, & judicia ab initio usque adhuc undique, nec sine ssumtu, nec sine labore haud mediocri colligo. Quid ni itaque & ad Te, Vium doctrinâ & scriptis praeclarum, me conferam? Dignitas Tua, ut id faciam, vitat, instituti porrò ratio, etiam incitat me. Nam ut in re civili, populi ancipium est, quisquis patria est utilis, sicut Publius ille Syrus, nisi fallor, dixit, Ecrebra experientia confirmat: ita & in re literaria virorum praeclarorum nsignium dignitas, ut omnium linguas stilosque reddit sibi vectigales ita vekplures in sui coram vel per literas cultum & consortum trahit. Abs Te iquid ni singulare quippiam exspectem, qui ut Guerichiana ita & Kirche sina admiranda in lucem protulisti, mihi autem cum utroque illorum comtercium literarum intercedit? Amplissimi Guerichii (cujus filius Serenissimi lectoris Brandenb. Prolegatus in hac Urbe splendidissimus & Consiliarius ignissimus, singularis amicitiae jura mecum hîc colit) sententia de motu terrae k Vacuo spatio, ut multis aliis, ita & Doctissimo Rieciolio, improbatur, prout aperte mihi in literis die 28. Aprilis datis testatus est, iisdemque Erudi tissimi Casati Vacuum Proscriptum lucem jam videre, & alterum similis argunenti Celeberr. Francisci Mariae Grimaldi opus posthumum mox proditurum nunciat. Te olim, in nomine, fama, meritis Magno Valeriano sententiam Vacuo improbasse, nisi fallor, verum est. Sat scio socios Tuos Viennenses & llios eam damnasse. Velim itaque mihi paucis argumenta & demonstrationem liquam ad hanc sententiam probandam haud gravatim mittas, quâ de re ipsum quaque Dominum Guerichium monui. Nam ne sis instituti mei totius ignarus, uasu & hortatu Amicorum (quos inter primas tenet Illustrissimus Dominus RauDdddd 3 Ignatos nubis. orbi notoraciturno cultu prosequimur. Merire ramen imper Alumi scripto adirus. Schatius landatur. Schotto institurt rationem Auctor propomit. Merita se id facere probat. Praestantes Viros adeunt, consulunt, adhibent plerique Dignitas conciliat favorem, cultum sed & molestiam. Gutricinis filis Auctor singulari amico utitur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
