# Theatrum cometicum 762-3

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, COMMUNICATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/762-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/762-3

1665. nec non Epistolarum variarum de hoc argumenta Communicationem Rever. D. P. Caspari Schott Soc. Jesu pertinentium. Observatio per P. Theodorum Moretum Uratistaviae in Silesia falli le 11. Decembris (1664.) apparebat Cometa in Silesia, sed dierum mùm visus fuit Uratislaviae in Burgo Caesareo Societatis Jesu, consiste circa rostrum Corvi marini, habens caudam ad longitudinem hastarum gatarum in fasciculum, extensam versus Occidentem: apparebat cum horâ quartâ. Indè usque ad I. Januar. visus non fuit ob continuas nubes paruit autem 1. Jan vesperi horâ quintâ infra Tauri oculum ad Eridanum pè Aequatorem, destitutus omni cauda, quia tunc erat in oppositionem Sole, aut circa oppositionem. leni Denuò comparuit 5. Januarii recuperatâ jam cauda, in ore Ceti, ita ut horâ quintâ vespertinâ Cometa eclipsarit claram stellam oris Ceti, à qua circa nonam recesserat ad dimidium gradum. Quod benè notent aliorum locorum Observatores, ad determinationem parallaxis in ordine ad altitudinem Cometae illius diei.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
