Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 77
Unproofread scanNot analysed yet
Neque ve rô id intendo, ut multa scribam, &grande volumen componam. Scio enim copiam multam parere fastidium, &ancipitem curam eligendi, &,si quis multa simul, idque justo plus ingerat, nauseam &id quod dicere nolo, Mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum. Novit tamen Illustrissima D. Vestra quosdam etiam delectari varietate &copiâ ciborum, quosdam &Transalpina &Transmarina appetere, aegrè laturos, si ve lis domestica &simplicia promere, &mensam cibis onerare inemtis, etsi dubio procul saluti magis conducentibus, qualibus melior &vivacior usa quondam aetas. Itaque his &illis justâ quadam copiâ &varietate, quae reficere animos creditur, gratificari decrevi, debitam semper servaturus mediocritatem &curam, &pro modulo ingenii, toleraturus impiger Laborem Scribendi rectè. Nam ut multum, nil moror emili &ipse, nisi tamen multum non multa &scribenda &legenda quis dicat. Ideo Illustrissima D. Vestra videt me huic fini non sine cura evolvere Satyras &epistolas Nam profecto Horatii, quae monita in hanc rem necessaria continent. -Haec ego mecum Compressis agito labris, ubi quid datur oti Illudo chartis, hoc est mediocribus illis Ex vitiis unum: cui si concedere nolis Multa Poëtarum veniat manus, auxilio quae tim Sit mihi Horat. Sat. l. 1. Sat. 4. Nec Poëtarum tantùm, sed &in omni scientiarum genere Scriptorum, etiam