# Theatrum cometicum 77-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/77-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/77-2

illorum ipsorum qui nunc de Cometis sua in publicum proferunt, quorum nonnullos scio & video, si quid video, quos & praesens & postera respuet aetas. Quanquam ego nulli debitam laudem invideo, de mea singulari methodo certus, quae vel ob solam industriam liberalem, & boni publici promovendi voluntatem displicere aequis rerum aestimatoribus, virtutique amicis non poterit, etsi post alios multos ventura sit, secundum illud vetus Catonis & vulgatum verbum: Sat citò si sat benè. Nam nihil prohibet, imò omnia invitant, ut hoc consequi studeam, & me, Deo annuente & juvante, consecuturum sperem. Sed est adhuc unum de quo Illustrissimam D. Vestram compellare debeo, occasione praesertim mihi à R. P. Curtio praebitâ, dum per Illustrissimam D. Vestram promittit se quaedam mei causa collecturum operi meo inserenda. Velim Illustrissima D. Vestra pro jure suo singularis, quam cum eo colit, amicitiae, postulet ab eo, ne inter ea, quae in meum usum parat, obliviscatur eorum, quae Te illustrissimo parario ab eo merui, correctum mihi mittere exemplum, praesertim verò Observationis Ingolstadiensis, in qua circa numeros etiam Cl. Mullerus Prof. Math. in hoc Gymnasio alicubi haeret. Ne mihi contingat idem, quod olim Keplero, Clarissimo aliàs & Praestantissimo Mathematico, qui incorrectas P. Cysati Prof. Mathes. Ingolstadiensis Observationes de Cometa anni 1616. sub nomine Observatoris Ingolstadiensis vulgavit, parùm provido consilio & dolente auctore, nactus easdem à Nobilissimo Viro Joanne Georgio Hervarto, Ducis Bavariae ConsiAbundantia quasidoque ingrata & mutilis. Frugalitas non ui paluta arrider. Varietas rerum Aelectat & repuras amum. Multum nun multa scribenda & legenda, Paupertas cordatis quaque viris est grAVI. Prudenter in rebus procedendum. Modus in rebus servan. ditur. Brevitati stu mentum ubi cum Viris Rempublicam dies noctesque tractantibus privato homini res esset. Ambitis pa Fiae & leges viniat. Cometarum Jara hal tempestas,

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
