Latin
STANISLAUS LUBI ENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 77-5
Unproofread scanNot analysed yet
Ubius animi adhuc haerebam, an Tibi, tempora Tua studiis &occupationibus gravioribus impendenti, obstreperem nec ne? Sed modestiam &pudorem vicit studium veritati undecunque conquirendae &quaquaversum promovendae, ac rei literariae juvandae consecratum. En Tibi xxx theses, quibus tota meae de indifferenti &aequa Cometarum significatione sententiae machina nititur. Has, quâ es humanitate, cum Viris doctis, inprimis cum Ingeniosissimo Millero Vestro, (qui quae de nupero Cometa hyberno cum Müllero nostro communia esse voluit, unà cum figura, cujus exemplum Hollandicum adjungo, operi inserui communicabis, meque eorum judicium non celabis. Properat ad optatum finem opus meum à multis desideratum. Adhuc moles grandis &copia figurarum (has enim &omnium Cometarum historiam &tot nuperorum observata referentes dabo) obstiterunt, meaque &simul aliorum vota morantur. Brevi tamen spero, auxiliante Deo, cuncta perfectum iri. Exemplum operis libenter ad Te munus mittam, ut ibi videas, quanti Te faciam, &quàm utiles rei literariae Tuos in componenda ejus historia conatus judicem. Vale ac me favore Tuo, ut literarum bonarum amantem &cultorem earundem Antistes egregius, prosequere. Lectori Salutem.