Latin
77.1 to 77.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 77.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
At Arcadius, ut ex aliis demonstravimus, A. C. 408. fatis cessit. Ita &Stilico, quem etiam Rockenbachius hîc loci interfectum memorat. Utriusque fatum paulò ante vidimus. Reliqui eventus à Rockenbachio annotati, rationibus nostris favent. Nam ingentem procellam cum terrae motu Constantinopolin concussisse ad ann. 407. apud Calvisium invenio. Apud Sigonium verò A. 409. vertente à morte Arcadii anno, illum terrae mugitum septem dierum auditum esse. Stiliconis mortem Eucherii filii mors ab Imperatore imperata, &paulò post Serenae uxoris, Imperatoris, Sororis &socrûs de Gotthis ad urbem accitis suspectae, à Senatu &Placidia Imperatoris Sorore decreta, secuta est. Saevitum &in Stiliconis familiares ac amicos: sed &in reliquorum barbarorum (qui Stiliconis patrocinio adhuc tuti inclinatis Christianorum rebus insultabant, eosque ad resumendam impietatem sollicitabant) uxores &liberos: ibi Imperatoriâ, hîc militari licentiâ. Utrumque 30. barbarorum militum ab Honorio avertit, &Alarico rebus ejus ex vicinia insidianti conciliavit. Inter tot tristia non deerant divino munere laeta. In Occidente Sarus Honorii dux Inclytus Justinianum Constantini tyranni ducem vicit. Romani obsidionis Gotthicae incommodis pressi pacem cum Alarico faciunt, necessariam magis quàm utilem vel honestam, aureis &argenteis hastis pugnantes. Magnâ enim vi auri atrocem hostem moenibus accubuum repulerunt. Honorius ad consortium Imperii Constantinum ex necessitate admisit, &pace factâ promissa suppetiarum retulit. Idem pacem ab Alarico oblatam habuit, sed propriâ culpâ, malo publico, stolido consilio, ut Sigonius &Petavius ajunt, sprevit: idque saepius, quamvis &justa &honesta pax offerretur, &tam à Senatu quàm à Pontifice Romano urgeretur. Quae etiam ad ultimum rata fuisset, sicut inter minas &iras potentis hostis nec vano metu, imo praesenti periculo omnium oculis obversante fieri expediebat, nisi temerarium Jovii Praetorio praefecti, tum &ipsius Imperatoris jusjurandum obicem potuisset. Sed neque sic ad extrema rentum erat, Alarico insignem animi moderationem semper monstrante. Urbe enim A. 409. dedita Placidiam Imperatoris sororem tanquam fidei obsidem à se petitam, i Senatu accepit: &imperium, quod sumere poterat, Attalo Urbis praefecto contulit, ipse praefecturâ militum pedestri contentus.