# Theatrum cometicum 77

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, STANISLAUS LUBIENIETZKI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/77

Neque ve rô id intendo, ut multa scribam, & grande volumen componam. Scio enim copiam multam parere fastidium, & ancipitem curam eligendi, &, si quis multa simul, idque justo plus ingerat, nauseam & id quod dicere nolo, Mala copia quando Aegrum sollicitat stomachum. Novit tamen Illustrissima D. Vestra quosdam etiam delectari varietate & copiâ ciborum, quosdam & Transalpina & Transmarina appetere, aegrè laturos, si ve lis domestica & simplicia promere, & mensam cibis onerare inemtis, etsi dubio procul saluti magis conducentibus, qualibus melior & vivacior usa quondam aetas. Itaque his & illis justâ quadam copiâ & varietate, quae reficere animos creditur, gratificari decrevi, debitam semper servaturus mediocritatem & curam, & pro modulo ingenii, toleraturus impiger Laborem Scribendi rectè. Nam ut multum, nil moror emili & ipse, nisi tamen multum non multa & scribenda & legenda quis dicat. Ideo Illustrissima D. Vestra videt me huic fini non sine cura evolvere Satyras & epistolas Nam profecto Horatii, quae monita in hanc rem necessaria continent. - Haec ego mecum Compressis agito labris, ubi quid datur oti Illudo chartis, hoc est mediocribus illis Ex vitiis unum: cui si concedere nolis Multa Poëtarum veniat manus, auxilio quae tim Sit mihi Horat. Sat. l. 1. Sat. 4. Nec Poëtarum tantùm, sed & in omni scientiarum genere Scriptorum, etiam

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
