# Theatrum cometicum 773.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 773.1 to 773.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/773.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/773.1

eadem die, nisi tabellarius seu postarius abitum maturasset; & nisi die sequenti quo Eminentissimus noster cum tota Aula in Collegio nostro novum annum auspicatus est, celebratis Missae solemniis, & prandio sumpto) certiora, quae nunciare cupiebam, exspectassem. Alio nunc, antè tres & amplius septimanas rumore ad me delatum, de novo in caelis phoenomeno, variis in locis viso. A quo tamen tempore nec ego, nec quisquam alius in urbe hac quidquam notavit, propter caelum perpetuò aut turbidum, aut nubibus obductum, nisi quòd nocte diem 29. Decembris antecedente, arcis excubitores inter nubila caudatum animadverterunt sidus. Quâ de re certior factus ab Eminentissimo nostro, denuò noctibus singulis oculos in caelum, sed frustrâ, direxi; fuit enim ut antea semper votis meis contrarium. Quare cum ex propria observatione nuntiare nihil queam, quo Sere nissimi Principis laudabilissimo desiderio satisfaciam; quae partim Eminentissimus noster, partim alii Magnates, & ego, cum per litteras, tùm ab oculatis testibus oretenus accepimus, significo: quae tamen Serenissimo Principi, & Ex cellentiae Vestrae jam nota fortassis erunt. Bremâ q Decembris ita scribitur. Verè novus Cometa nobis lucet, caudâ satis latâ & longâ. Colorem non adeò accuratè observare licuit. Circà Horizontem Hydiam occupavit, sub & antè rostrum Corvi Hydrae insidentis. Ortus est antè horam tertiam matutinam, plaga inter Meridiem & Orientem mediâ: meridiem tenuit horâ sexta matutina. Sic subsequentibus diebus horam 4. aut 5 aut G. videri caelo sereno potuit. Vicinitas horizontis (vix nimirum ultrà 10. gradus ascendit) efficit plerumque ut nonnisi è nebulis eluceat &c. Hamburgo eadem ferè scribuntur. Asseritur enim, tametsi alii Cometae locum in caelis, ac tempus ortûs mutent notabiliter, hunc tamen hactenus plerumque ortum circa horam 2 1/2 post mediam noctem, inter Orientem & Meridiem (auß dem Suͤd-Osten à plaga Notapeliotica) locum seu situm ejus in caelo esse sub rostro Corvi: caudam extendi usque ad pedem Crateris per gradus omninò undecim, conjecturam esse, effulgere caepisse circà initium Decemb. Qui in locis nostrae urbi vicinis eum spectarunt, asserunt caudam extendi, oculorum judicio, ad pedes octo circiter (von anfang ab initio).

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
