# Theatrum cometicum 775-2

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, CASPARUS SCHOTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/775-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/775-2

Escio quâ ingenti somnolentiâ factum sit, Pl. R. Domine Pater, ut nuper, dum typum Studgardianae observationis Cometae transmitterem, E pistolam ipsam omiserim. Veniam ut rogo, ita impetraturum spero. Interea accipe quae nostra observatio congessit, atque rudi penicillo oculis exposuit. Dimensiones cum ex ipso typo desumi (praecipuè latitudo, cujus gradus ratione globi compressi subinde latiores aut angustiores esse debent) non possint, subunxi illas quâ possibili diligentiâ in ipso caelo stellato deprehendere potui. Ab 11. hujus mensis partim ob Lunae vicinitatem, partim per caeli nubili intervensum, non vidi ampliùs. Praeteritâ tamen nocte, cum caelum apricum per nubium intervalla nonnunquam appareret, locum quidem ejus, nullam tamen amplius vidi Cometam, ideoque omnino extinctum suspicor. Circà Memmingam jam à 12. Novemb. tisum fuisse, perhibet Astronomus haud in obsuris Schorerus. Si quae alia ha leantur, rogo communicationem. Interea te salvere plurimum jubet Serenis simus Noster Princeps, mecum, Tantique Viri conspectum & alloquium opta sius uterque. Eadem nocte quâ Patres vestri conspectu Cometae frustrati fuesunt, etiam ex arce Louvenstein quidam pervigiles nihil planè, sereno licet talo, notare potuerunt. Raptim Neostadii 1665. 18. Januarii. T. R. D. observantissimus

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
