Latin
STANISLAUS LUBIENIETZKI
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 78
Unproofread scanNot analysed yet
Consiliario, sicut Ricciolus auctor &eruditissimus &diligentissimus notat. Cavendum itaque nobis, ne mutato nomine de nobis fabula narretur. Literarum ad Cl. Hevelium datarum exemplum adjungo, ut per omnia probem fidem &diligentiam optimae notae Amicis. Heri demum accepi Concium adhuc Prof. Mathes. in Academia Regiomontana fuisse. Quod ad statum rerum boni illius Viri N. N. attinet, scio cohabitare illi bonae mentis sororem, vel potiùs bonae mentis onus eum premere. Gravis enim profectò &importuna cordatis quoque Viris est paupertas in tanta virium humanarum fragilitate. Sed jam dudum excessit epistola modum, nondum tamen aequavit meum semper &in omnibus gratificandi Illustrissimae D. Vestrae studium. Cogit me nihilominus in ordinem tempus &res ipsa, ac prudentia, aequa rerum aestimatrix, in aurem illud. *Ne quid nimis, apprimè in vita utile, insusurrat. Meritò equidem tenendum, ubi nobis in angulo umbraticam vitam agentibus, cum istis qui in luce versantur &publica tractant, res est, ne in eorum valetudinem, quos perdius &pernox fatigat &atterit labor improbus, ut eorum vigilantia omnium somnos complectatur, omnium otium illorum labor, omnium delicias illorum industria, omnium vocationem illorum occupatio, ut Seneca alicubi ait, sed &in tempora sanctissimis &gravissimis dicata curis, simus injurii. Itaque praeeunte &monente Lyricorum antesignano &Tu Vir Illustrissime, Magni Principis Legate, Quum tot sustineas &tanta negotia in publica commoda peccem Finio epistolam: nam Si longo sermone morer tua tempora. Vel potius longiore. Sat enim verbosa est epistola. Quam, quàm aegrè finiam, Sed videt Illustrissima D. Vestra. Nempe aegerrimè avellor à tàm caro pectore. jam tandem finio Illustrissimae D. Vestrae Omni cultu &studio