# Theatrum cometicum 78.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 78.1 to 78.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/78.1

occupavit, Roma jam victa, Alaricus milites in Campaniam & Syriam duxit, quò postquam Rex Gotthorum venit, in finibus Italiae aegrotare capit, ibique mortuus est. Vandali postquam in Galliam inuperunt, cum Francis congressi sunt, Modigisitumque Regem cum 200. Vandalorum deleverunt. Rockenbachius. IIc iterum videre licet quadriennium, quo Rockenbachius & lunccius reliquos excedunt. Plerique enim Urbem captam Anno Christi 410. (412.) affirmant Bucholzerus, Calvisius, Helvicus, Alstedius, Sigonius, Petavius qui omnes veterum fide nituntur. Commodum autem accidit, ut Aventinus, Sabellius, Pantaleon & alii in Ann. 412. cladem illam conjiciant. Ita enim annus iste denas sententias conciliat, his veram, illis communem epocham sequentibus. Alstedius coacervavit multa ad invidiam Cometae conciliandam, etiam aliena. Nam ante Cometam hunc clades illae, quas suprà vidimus, per Gotthos, Vandalos, Alanos, Suenos & alios populos, tùm per Gildonem, Gainam & alios humani sanguinis sitiens Duces illatae, Asiam & Europam ac Africam attriverunt & exhauserunt. Ideo ipse Alstedius alibi has in annum 401. 407 & 409. in Chronologia mirabilium De praeo refert. Porro Eclipsin Solis magnam (de qua loquitur) Eckstormius in halum Eclipsium Solarium ex Nicephoro & Eccl. hist. cent. 5. sed & ipse Alstedius in Conol. Eclips. p. 59. in Anno Christi 404. refert. Ideò ille Gotthorum irruptionem in italiam, hic Romae captivitatem post Eclipsin aliquo tempore factam dicit. Et Alsledus quidem accidisse Eclipsin Cyclo G 22. 77. lit. Dom. A. Quae applicata rationibus aliorum, produnt apud Calvisium & Helvicum ann. 405. Horum rationes si iterumtum Funccianis, Consulum respectu, conferamus, annum 409. produnt. Felsformius eclipsin cum anno Honorii decimo conjungit: qui secundum Funcerum instigob secundùm Sigonium, Calvisium, Helvicum, Alstedium & Petavium erit. Vandalorum cladem, quae eorum Regem Modigisium, ut Aventinus, Tunecius, Tarapha & Rockenbachius eum appellant, sive Godegisium, ut eum venesigonius, Calvisius & alii, & viginti ferme hominum millia absorpsit, & maximam Hispaniarum invasionem, Idatius, Orosius, Sigonius, Petavius, Caluus ali ante Romam captam accidisse uno ore dicunt. Haec cuncta docent, injuste totali in Cometam derivari. Non diffitemur interim calamitosa & luctuosa fuisse illa tempora.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
