Latin
JOANNES MATTHAEUS FABER
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 783
Unproofread scanNot analysed yet
Februarii iterum comparuit vesperi ab hora sexta &sequentibus, non procul ab auricula Australi Arietis, exiguus corpore &caudâ, &obscurus. Ab hoc die usque ad septimum Februarii semper magis ac magis appropinquavit dictae auriculae, semperque magis &corpore &cauda &lumine diminutus fuit. Die 7, 8 &9. Februarii erat vicinissimus stellae quae est in auricula Australi Arietis, minor &obscurior quam diebus praecedentibus. Cauda exigua adhuc versus Orientem erat directa. Monachii tamen visus adhuc fuit die 10, 11, 12 &13. Februarii, eodem in loco quo hic, &eadem cum exilitate &obscuritate.