# Theatrum cometicum 783

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, JOANNES MATTHAEUS FABER. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/783
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/783

Februarii iterum comparuit vesperi ab hora sexta & sequentibus, non procul ab auricula Australi Arietis, exiguus corpore & caudâ, & obscurus. Ab hoc die usque ad septimum Februarii semper magis ac magis appropinquavit dictae auriculae, semperque magis & corpore & cauda & lumine diminutus fuit. Die 7, 8 & 9. Februarii erat vicinissimus stellae quae est in auricula Australi Arietis, minor & obscurior quam diebus praecedentibus. Cauda exigua adhuc versus Orientem erat directa. Monachii tamen visus adhuc fuit die 10, 11, 12 & 13. Februarii, eodem in loco quo hic, & eadem cum exilitate & obscuritate.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
