# Theatrum cometicum 785

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, P. CASPARI SCHOTTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/785
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/785

Alterum est, dubium me diu haesisse num is qui Romae à 12. Decembris ibi demque ac alibi subsequentibus diebus ad exitum ferè ejusdem Mensis sub rostro Corvi, sub Hydra & in Argonavi comparuit, ille idem fuerit qui ad Januarii initium adhoc usque tempus percurrit, ab Eridani flexura prima post Orionem per os ac fauces Balenae, usque ad auriculam ferè Arietis Austrum respicientis. Causa dubitationis erat, quòd hîc ante Januarii Kalendas propter coelum continuo turbatum, nullum Cometae vestigium notare potuerim, frequentibus licet aliorum litteris ac sermonibus monitus; aliorum vero relationes & observationes variare non parum deprehenderim. Nunc tamen conspirantes observasiones ac relationes plurimorum variis è locis ad me missae, dubium omne sustulere: nec enim ambigi amplius potest quin unus ac idem sit. Tandem supponendo unum ac eundem esse Cometam, qui hactenus effulsit, addo joci tausâ, quod nonnemo jocando nuper magno cuidam Principi dixit: Cometa irtus fuit sub Corvo, diuque eodem in loco haesit: inde progressus petivit Argo navem, tamque celeriter transgressus tranavit fluvium, & os Balenae insedit; tandemque Arie sem petivit in quo etiam haeret. Corvus animal rapax est, populus rapax, quem bellum primum petet, ac diu premet: inde navalia subsequentur praelia; mox Oceanum trajitiet Mars ac Balenam (societatem, ut vocant Indicam) petet; tandem Arietem invaset, ac viribus debilitatis deficiet. Haec ille jocando. Quod vaticinium si verum, tel ex hoc capite minùs accidet ingratum, quòd Martem procul à Germania nostra ableget. Seria magis expecto à Rev. V. quae scientiarum arcem insedit, cujus Sanctissimis sacrificiis me commendo. Herbipoli 10 Februarii 1665. Reverentiae Vestrae Servus in Christo CASPARUS SCHOTT. Responsio ad praecedentes litteras. Reverende in Christo Pater Pax Christi

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
