# Theatrum cometicum 791.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 791.5 to 791.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/791.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/791.5

TAcilè apparet, Musas omnes cum Apolline, omnes Gratias, eruditionem E denique ipsam in pectore Tuo, Vir Nobilissime atque Amplissime, se dem fixisse; adeò mellita ac erudita sunt omnia, quae ad me & ad Kircherum nostrum scribis. Gaudeo proindè summoperè, opus tuum tam bellè procede ie spemque esse ut brevi lucem videat: erit enim, ut auguror, non minus dlegans & jucundum, quam utile. Opto vitam mihi prorogari, quò illo frui aliquando liceat. Ex illis quae misi, selige quae magis probas, caetera vel corfige, vel omitte. Quae Operi Tuo inserentur, non est necesse remittere; quae omittuntur, possent suo tempore, & datâ occasione commodâ, remitti. Nobilissimum atque Eruditissimum Dominum Hevelium, magni, ut par est, aestimavi jam dudum, atque inter seculi nostri lumina splendidissima semper numeravi. Prodromum ejus, cujus in suis ad Te datis meminit, nondum Hhhhh 2 vidi: Schotto de communicati observationibius, judicius & figuris Cometicis gratiar agit: Haec se sub es nomine editurum pollicetur. Scharta Auctor axemplum libri promittit. Auctoris votorum summam pubito, prodesse.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
