# Theatrum cometicum 794-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, DVGETIG GG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/794-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/794-4

tellexi. Gratias Tibi ago debitas de tanta Tua benevolentia quammum Dabo tamen operam ut eâ dignus inveniar. Velim urgeas Clarissimam ut correctam observationum suarum figuram nobis exhibeat. Quantum ego Tuum consilium in monendo Lectore sequar. Accepi non imm figuras & demonstrationes Mathematicas, singulari curâ & solemni inprimis autem argumento Cometico illustrando inservientes à Glandi Rudbeckio, per Nobilissimum Nicolaum Heinsium, Foeder. Belga cica Oratorem Ordinarium. Sed has jam in Hollandiam promonem feliciter opus. Editionem ejus tardabit & justa moles, & multitudinum aenearum, quae plures centum erunt. Exemplum libri, quamprimum fectus fuerit, faxo ut sine mora accipias. En Tibi quae hodie Missilissi Heinsio de novo Cometa accepi. En & Bullialdana, hodie itidem lata. Tu quid de novo Cometa statuas, fac ut sciam. Doctissimum Ann in numero viventium esse mihi illique ipsi, sed & orbi literato gratisor, am que longum valere unà Tecum & cunctis bonas artes amantibus, praem Herbipoli Hamburgum die 27. Ian. Gregor. 1666. Uòd rariùs, quàm desidero, calamus meus ad te excurrat, ei quia timeo, ne Tibi aut molestus sim, aut à studiis Tuis Tem De Cometa in Suecia viso, ut in ultimis monuisti, nihil hic visum, necae dè auditum. De alio nuper, ut ferunt, in Austria viso, magnum quoque silentium. P. Ricciolius sanus est & incolumis. In ultimis 13. hujus ad medi scribit, se post editam Geographiam & Astronomiam reformatam (quarump stremam necdum vidi) totum incumbere in reformandam Chronologiam tuor Tomis explicandam. Horum duos jam esse absolutos, reliquos absolum dos, si per aegritudines licuerit. Addit, cum sua Astronomia, sed separatim, editam esse Physico-Mathesin P. Francis. Mariae Grimaldi de lumine, coloribus, Iride &c. Opus posthumum & egregium. P. Kircherus intra menses ali quot, praeter multorum annorum consuetudinem, siluit. Timeo sinisteriorem valetudinis statum. Ursi responsum per literas, Opus Tum exspectatissimum quo in statu progreditur, rebus Hollandicis adeò perturbatis? Dominus Faber altum silet per menses aliquot, nec ad binas meas respondet. Vivus, an mortuus sit, nescio. Haec nunc occurrunt.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
