# Theatrum cometicum 8.1-2-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 8.1 to 8.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/8.1-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/8.1-2

Ut tamen ad contradictionem tuam ritè respondeam, portendendi vicem in laxiore me significatu sumere, semper dico. Sic ambitio, avaritia, eidelitas aliaque vitia portendunt alicui incommodum, dissidium, calamitatem, runam, & certius quidem, quod non immerito dicere soleo, quàm Cometaliudve caeli phoenomenon. Bonis bona portendi per Cometas in laxiori pariten significatu dico, secundum Ethices & Historices, non Physices vel Grammales leges. Bona hîc voco prolem, vitam, pacem, rerum incrementa, ipsamquestoriam, & alia similia. Bonos autem voco, sicut communiter vocari solent, si alioqui magnis urgeantur vitiis. Imo vero dum bonos nomino, non qualessimus, sed quales esse debemus, intelligo. His praesuppositis, spero Te concenum, Conietas bona bonis, mala malis portendere. Valet enim hîc illud nou Oderunt peccare boni virtutis amore. Oderunt peccare mali formidine poenae. Denique quaecunque vel literarum monumentis tradita vel gesta sunt, velaruntur in orbe, vel in caelo apparent ad omnes spectare, & cuique prudentu & virtutis studioso ex his, ex ipso quoque inimico, ut sapienter Plutarebus docet, utilitatem esse capiendam & discendum quod rectum est, etiam vodivina docet. Vir bonus, praesertim Christianus, apis instar ex qualibet heb bonum succum extrahit. Quos Cometa spectet vel non, res haec anxiae cum & curiosi examinis est. Quin & transeundum nobis foret in campum Astrologicum. At ego hunc libenter praetereo. Nam nec viam illam unquam tivi, & tot aliis jugiter occupato animum ad talia appellere non licet. lis haec pauca deproperare potui. Vale. Ex literis Amsterodamo Hamburgum die 3. August. 1666. D literas Tuas facundissimas simul & eruditissimas die 19. Julii ad me Adatas nihil aliud respondeo, quam quod disputatio nostra jocus potius, quam res seria videri posset, dum de vocibus tantum lis est. Ego enim e sensu nunquam negavi Cometas bona bonis portendere, quo nunc, (quodaeinitio suspicabar: hinc enim istas hypotheses ab initio praemiseram) assent Videbare mihi concedere Cometas ex Dei intentione mala malis portendem quod & ego statuo, propriè nempe loquendo, non tantum Ethice. Dei nis quaestio erat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
