Latin
8.5 to 8.6
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 8.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem jam apertius mentem Tuam expresseris, nempe tam pios, quam impios ex consideratione Cometarum occasionem arriperede bere se convertendi, &quisque pro virtutis vel vitii quae exercent ratione hum vel mala expectare: Hoc tantum addo, ad id probandum non opus fuisse s historias laetorum &tristium, quae Cometas sine discrimine praecesserunt vel secuta sunt, in medium proferre, cum id per se satis sit manifestum. An vero nihil aliud sibi voluerint signa &Cometae in caelo apparentes ante Hierosolymorum excidium, item de quibus Christus Luc. XXI. 11, 25, 26 vaticinatur, id Tibi expendendum relinquo. Astrologorum deliriis &temerariis praedictionibus nullo modo patrocinium commodare volo, cum soli Deo credam esse nota, qualia vel quibus populis Cometae mala portendant. Quod boni semper fuerint, quibus laeta acciderunt, merito negavi, &vix probari posse credo unquam illos meliores fuisse, quam quibus tristia acciderunt: &an hoc sufficiat bonos appellare, sicut communiter vocari solent (cum eo sensu omnes homines boni appellari possint) ipse videris. Hamburgo Amsterodamum die 29. Sept. 1666.