# Theatrum cometicum 8.5-6

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 8.5 to 8.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/8.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/8.5

Cum autem jam apertius mentem Tuam expresseris, nempe tam pios, quam impios ex consideratione Cometarum occasionem arriperede bere se convertendi, & quisque pro virtutis vel vitii quae exercent ratione hum vel mala expectare: Hoc tantum addo, ad id probandum non opus fuisse s historias laetorum & tristium, quae Cometas sine discrimine praecesserunt vel secuta sunt, in medium proferre, cum id per se satis sit manifestum. An vero nihil aliud sibi voluerint signa & Cometae in caelo apparentes ante Hierosolymorum excidium, item de quibus Christus Luc. XXI. 11, 25, 26 vaticinatur, id Tibi expendendum relinquo. Astrologorum deliriis & temerariis praedictionibus nullo modo patrocinium commodare volo, cum soli Deo credam esse nota, qualia vel quibus populis Cometae mala portendant. Quod boni semper fuerint, quibus laeta acciderunt, merito negavi, & vix probari posse credo unquam illos meliores fuisse, quam quibus tristia acciderunt: & an hoc sufficiat bonos appellare, sicut communiter vocari solent (cum eo sensu omnes homines boni appellari possint) ipse videris. Hamburgo Amsterodamum die 29. Sept. 1666.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
