# Theatrum cometicum 80.1-5

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 80.1 to 80.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/80.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/80.1

Plura enim jam jam damus. CV. Anno Christi 413. apparuit Cometa in Signo Virginis. Echistormius ex Herficio TOn temerè conjicio hunc Cometam eundem esse cum illo Rakenbachianoanni 413. Annus quo, & signum caeleste in quo Cometes apparuit, hoc ut sentiam postulant. Sed à Rockenbachio subjecti illi Cometae eventus, A. 410. (ut ibi diximus) conveniunt. Itaque hos illi Cometae relinquimus, illum verò Cometam hùc transferimus, nisi forte & ibi & hîc Cometa in eodem signo uirginis apparuisse probari à quopiam possit. Nullos eventus huic Cometae Eckestumnus tribuit. Hos paucis nos dabimus. A. 414. Attalus ille, ab Ataulfo, fidei pastorum & monitorum uxoris salubrium negligente, ad resumendam tyrannidem incitur. Sed in hoc, ut paulò post cum ambitionis incentore Ataulso in angustias redigatur, ab eo deseratur, à legitimo domino capiatur, & meritâ poenâ (quae amputationem dextrae & exilium, ut plures consentiunt, non excessit) afficiatur, vera rotae, qui humana volvuntur, imago, sed & perfidiae tàm ab Alarico actore, quam ab Honmarindice punitae exemplum memorabile. Verè & acutè Ado Viennensis, postquam de prioribus Tyrannis Constantino, Constante, Maximo, Jovino & Sebastiano verta secisset, de Attalo subdit: Alaricus Attalo imperatore facto, infecto, refecto ac deselb, citius his omnibus penè quam dictis sen Mimus, risum & ludum expectavit impene Eundem mox inane imperii simulacrum vocat, & eodem, quo diximus, modo, ponitum dicit. Eodem anno Pulcheria Theodosii Soror Augusta Constantinopoli nunciatur. Sequente templum Constantinopolitanum restauratum dedicatur; utilis orthorum in Africam transitu territi mittunt ad Honorium Legationem, aus verba fuêre, referente Sigonio: Tu cum omnibus pacem habe: ab omnibus pacem accenbis confligimus, nobis perimus, tibi vincimus, immortalis verò erit quaestus republicae man si utrique pereamus. Procopius tradit cùm Gunderico Vandalorum rege, concessaeuinnoxiâ in Hispania habitatione, pacem tunc fuisse compositam. In quam Ataus, Placidiae uxori & aequitati obsequens, dum animo propendet, à servo, cujus dominum interfecerat, justo Dei judicio Barcinone interficitur, ut Olympiodorus pro gonius à Gotthis* (Vessogetas Aventinus vocat, alii Visigothos) ferocibus & pacemperosis per fraudem occisum ait, immisso, ut puto, illo percussore mortis helis vindice. Certè & Sigericum (Gensericum Sabellicus Enn. 8. l. 1. vocat, affinitate nominis contra consensum aliorum inductus, cum tamen Gensericus & Vandalorum singulus & tempore paulò inferior fuerit) ejus successorem quod ad pacem inclinaret possilies? (ut Petavius addit reliquis praeteritum) trucidarunt, Deo injurias Placitiae illatae ulciscente.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
