Latin
801.1 to 801.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 801.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
lestes, nec Filium, sed solum Patrem suum scire, ore veridico protulit, divinare; tùm verò &signa expetere caelestia, vel metuere, denique ex illis certa quaedam &determinata omni ex parte effecta praesagire, praedicere &hariolari divinis oraculis repugnare manifestum est. Jam si experientiam propriam &alienam, sive omnis aevi memoriam consulamus, fatendum quidem est multa mala post Cometarum apparitionem in orbe, imò &in variis regiosibus &urbibus signo caelesti, in quo, sub quo vel ad quod Cometa ponitur subjectis evenisse. Verum tamen semper id &in omnibus regionibus locisque illi signo subjectis, tùm &nunquam laeta visô illic Cometâ evenisse, admo dum difficile probatu judico. Quantum enim mediocri historiarum lectione ¬itia rerum assecutus adhuc sum, videre mihi videor, nec semper mala, quin potius bona quoque regionibus &locis illis obvenisse, nec omnibus bona malaque, visô illic phoenomenô, obtigisse, multò minus omnibus omnia illa mala ex Cometis elici solita, immissa esse, imò quibusdam nulla. Nimirum in tam vasto terreo orbe, citrà ullam quoque Cometarum vel Eclipsium vel signorum caelestium apparitionem tristia accidere necesse est. Ita videmus Viios Principes hîc illic mori (sed &generari ac nasci) &per suetum libertatis ngenii divinitùs homini, utpote ratione praedito, concessae abusum, contentiones ambitiosas &avaras, rixas, odia, bella, ex his naturali cursu famem, dehinc pestem, provenire, vel potius prorumpere. Videmus &motus tùm cisiles, tùm sacros oriri, denique terrae siccitates hîc, undarum eluviones illic utrasque, licet contrarias, iisdem locis portendere imò adferre vulgò creduntur iidem Cometae) aliaque mala, in poenam mortalibus, vitiorum pertinaci cerlimine divinam justitiam provocantibus immissa, grassari. Atque ita Cometae k reliqua signa caelestia nihil mali in nobis efficiunt, nec nobis calamitates accersint, sed quod &antiquus Auctor Graecus Pythagoras vidit, Γνώσῃ δανθρώπους ἀυθάιρετα πηματʼ ἔχοντας. id est, Cognosces verò homines sua sponte accersita mala habere. lectè proinde ipsi Matheseos consulti dicere solent, Astra inclinare, sed non Veritati consonat &ille vulgatus versiculus: ucessitare. Astra regunt homines, sed regit Astra Deus.