# Theatrum cometicum 803.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 803.1 to 803.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/803.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/803.1

Epicyclus, idem quoque circulus est, circulo junctus, motum Eccentricum, juxta Astronomiam Danicam, vel Ellipticum juxta Astronomiam Philolaicam tantummodo salvat motumque curvilineum non rectilineum, corporis mobilis praesupponit. Veummenim verò habemus per Dei gratiam (quae saeculi nostri felicitas est) & aliàs lineas curvas à Geometris magni nominis, solidè enucleatas. Ipseque Cartesius in Geometriam suam parabolam, hyperbolem & ellipsim introduxit; veures Geometras eo nomine castigans, qui inter rectam & circulum, totius Geometriae pomaeria coarctarunt. Quin pergit idem, & praeter has, quas lineas implicissimi generis appellat, & alias secundi generis, tertii, quarti ordinis, inforum Geometricum transcribit. Et verò, si pag 26 evolvere sit animus, Conchoidem fuisse supponere licebit, si Vincentius de S. Victore in opere suo Geometrico adeatur, vel Conchois vel paraboleides. Utrumque enim symlolizare, conchoidemque parabolam esse evolutam demonstrat author praedictus. notus hic à me, ex trajectione per lineam rectam Cometicâ, & circulari motu ferrae tanquam διδομέναις, tantummodo deducitur. Si vero διδόμενα haec quaestioi subjiciantur, observationes accuratissimas habere oportet, quae nobis puncta definiant, quibus via Cometica incesserit. Unde demum ad speciem lineae erveniendi nobis facultas patet. Ad ακείβειαν autem illam observationes meas ninimè ad spirare candide fateor: ut nec illud praetereo, Fixas innumeras vixsum limam suam ultimam à Tychone vel Longomontano passas esse. Proinde urùm commodi exinde sperare licet, quamvis Cometam cum hac & illa fixa fcerta figura Geometrica comparaverim, & exinde locum ejus secundum lonitudinem & latitudinem, tum & intersectionem orbitae & angulum inclinasionis eruerim: attamen vel propter fixas nondum penitùs restitutas, firmo saistalo hisce conclusionibus inniti verebor. Exspectamus verò novum Canonion barum, Herculeo labore à nostro Atlante constructum, & suo tempore edensim: quod ut lucem aliquando aspiciat, pro salute hujus nostri Hipparchi, ueritò mecum Deo preces votaque facis. Inclinationem orbitae admodum vasibilem à circulo reperi. Transiisse tamen Eclipticam inter 27. & 29. Arieralculo constitit. Quod superest, in linea determinanda laboro. Quantum quousque profecero, in disputationibus meis, σαν Θε prodidero. Quae enim fermanicè à me hactenus sunt emissa, exoterico genere & ad popularium nosorum captum ἀυταχεδίας sunt conscripta.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
