Latin
81.1 to 81.3
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 81.1-2-3
Unproofread scanNot analysed yet
Constantii &Placidiae filium Ravennae datum esse, &Patrem ejus, uti in Hispania contrà Vandalos, ita in Lusitania contrà Alanos &Suevos victorem evasisse memoriae prodit. At Petavius in annum 417. &nuptias Constantii cum Placidia &natales Honoriae filiae ejus, Vnlentiniani verò natales in annum sequentem 6. Non. Julii ex Prospero refert. Utrique sententiae auctoritas non deerit. Sigonius sequitur Pomponium Laetum, cujus in Theodosio haec sunt: Placidia jubente Honorio nupsit claro viro Constantio, quem Dux Caesarem &consortem imperii simul fecit. Ex quibus nuptiis Ravennae quinto Nonas Sextilis natus puer est Valentinianus. Et mox: Post obitum Constantii Placidia cum filiis Valentiniano &Honorio *(puto legendum, Honoria) jussit Augusti pelluntur, &ab Theodosio Arcadii filio, qui Orienti praeerat, hospitaliter excipiuntur. Sabellicus quoque aliquanto illo superior (cujus ideò ille, ut iste Platinae imitator est) Enn. 8. l. 1. à nuptiis Placidiae cum Constantio Valentiniani natalem ponit. Idem &Calvisius ex Olympiodoro indicat, &ante eum Funccius. *Vid. Avent. Annal. 2. p. 162. QVI. Anno Christi 418. Cometa apparuit, qui ad mensem usque Septembrem hominibus conspiciendum se praebuit. Hunc deinde multae ac miserabiles clades sunt secutae. Videlicet Judaei omnes factione Cyrilli Episcopi mox hoc ipso anno ab Alexandria ejecti sunt. Deinde Heraclianus consilio Sabiniani, classem 4700. in Africam misit, quam cum deinde Romam misisset, Marinum &ejus conscederatos, ut oppugnaret, à Marino victus, &fuga auxilium sibi cum quaesivisset, Carthaginem scapha petens, à militibus ex improviso captus &interfectus est. Rockenbachius. N eundem annum Cometam hunc ponit Eckstormius, (qui ex Herlicio in Libra Ivisum esse dicit) &Alstedius seditionem in universa Italia &Hispania ei tribuens, &Sigonius, qui ab Oriente per Septembrem mensem refulsisse ait. Is memoriae prodit A. 419. Valliam Gotthorum Regem, &victoriis contrà Vandalos pluribus nolilitatum, &Romano nomini amicum, in praemium virtutis pace conventâ, Aquiiniam secundam (quae postea Vasconiae nomen sortita est) ad quietas sedes ibi fifendas accepisse, &sic Tolosam in regni sedem elegisse. Ita tunc temporis &Galla tribus dominis, Romanis, Gotthis illis Visigothis S. Westgothis, id est.