Latin
813.1 to 813.5
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 813.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm hîc &inclinatio lineae Cometicae ad planum Eclipticae sese ingerit. Vincentius de S. Victore si adeatur, Conchoidem vel paraboleidem dicet, utramque enim symbolizare &conchoidem parabolam esse evolutam demonstrat. Quicquid sit, qualis ea fortè futura sit, Hipparchorum nostrorum observationes &Apolloniorum Geo metrumena, bono literario dabunt. Auguratus sum jam pridem eam paraboli formem fuisse. Palmam determinationis magnis nostris Geometris relinquo. Num. 23. Una adhuc quaestio obstat. Quî fit, quòd Cometa hic in princi nio tardus, post celerior, mox celerrimo, tandem iterum lentissimo motu in cesserit? Hîc sciendum, quòd tum, si aliquem peregrè à nobis equo vel curru vehi videamus, cui eâdem viâ obviam tendimus, appareat nobis, dum peregrè adhuc à nobis ingreditur, aut penitus subsistere, aut tardissimè incedere Quanto autem propius nobis accesserit, tanto celerior videtur ejus motio donec concursus viae &motûs in una linea contingat. Ubi quidem brevi ante epost illum concursum, omnium motus conspicitur vehementissimus, adeò que concitatissimus. Dum autem post concursum utrimque in partes diversas disceditur, motionis celeritas paulatim remittitur, in tantum, ut tandem ite sum alter alteri in eodem quiescere loco videatur. Ita res quoque sese habet tum Cometa &Terra. Uterque sub caelo movetur. Ille contra seriem signosum, Terra secundùm seriem signorum. Jam dum Cometa, qui multis parafingis Terrâ velocior est, (quandoquidem menstruo spatio tantùm ferè itinesis absolvit, quantum Terra dimidio anno) Terrenae moli in occursum rapistur: dum in remotioribus partibus fertur, tardius: Propior terris, celerior processisse videtur. Omnia quoad distantiam &lineam directionis viae Comelicae, proportionaliter accrescendo &decrescendo. Schema praemissum rem darius deducet, quapropter uberiùs ista explicare supersedeo. Habes, Vir Amplissime, quae desiderasti, in Latinum conversa, Elige quae placent; abole quae displicent. Et benè istis fruere. Plura addere prolixitas epistolii vetat. Habes etiam quae de novo Cometa superrimè sum commentatus. Vale &fave. Hamburgo Dantiscum die 5. 15. Maji 1665. Ctavus dies agitur, ex quo gratissimas Tuas literas die 12. Aprilis scriptas accepi: gratissimas dico, quia &benè longas, &benè doctas &beneilentiae in me singularis plenas. Eximia Tua ista benevolentia &industrius ibor, quem non sine molestia mei causa in Tuis Germanicis in compendium idigendis ac latino sermone donandis, &adjuncto schemate illustrandis subiisti, qua mea non tantùm aequant, sed &implent, merita certè mea in Te, quae sunt, superant.