Latin
815.1 to 815.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 815.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ab illis, qui Spiritum Astralem tertiam hominis partem, Vinculum &balsamum aethereum dari credunt, in quo anima nostra incorporea residet &architectatur, multa subtiliter in medium proferri ceterant, quibus inclinationes illas aethereas tandem in animam hominis delibi, eamque movere, conturbare, pervertere, evertere demonstrent. Simile dabo: Si Lampadi ardenti oleum flavedine, rubedine, virore tinctum infundatur, annon tandem ignis itidem talis lucebit? Imò &adstantes simili colore finget. Kirch. l. 10. part. 2. c. 5. Exper. v. Porta l. 20. Mag. Nat. c. 9. Paria con dudunt illi &de anima, quam inclinari dicunt ab Astris &harmonicis confi pirationibus, in balsamum illum aethereum illapsis. Inclinari autem exponunt per affici, uti Lampas superiùs colorum diversitate afficitur. Et verò inclinari tantùm, idque mediatè; non cogi. Haberi enim alia subsidia, quibus anima ssis affectionibus non tantùm se eximit, sed &superioribus potentiis, quàm tali siderumque affectiones fuerint, subsit &obsecundet. II. Ex Cometis caimitatum &mutationum publicarum indicia universalia deduci, probe Rego: Ita tamen ut &statuam, ad gentem certam genusque certum mali, descendendi potestatem &licentiam dari. Liberè hîc animi mei sensa, Philosphicâ libertate expromam: Veniam dabis, si opinionibus dissentiamus. As simo autem, Cometas universalia esse indicia calamitatum publicarum. Jan um Iliada malorum non ubique locorum furere videmus, sed determinatos certosque quosdam populos saltem opprimere, hisce quoque Cometa significata lla sua tristia prodidisse, existimandus est. Sunt enim signa; hoc est, relata stquarum rerum &quibus populis signa fuerint, à posteriori discitur. Idque ac didit, ex mente Opificis Summi, qui Cometam indicii loco fulgurare, &cala nitates publicas portendere jussit. Verum est tamen, multas calamitates afflifere genus humanum, ubi nullus Cometa praevius exarsit. Non enim obligatur sobis est Deus, ut semper ex thesauris naturae, signa &portenta in caelo ostenet, illisque hominum proterviam ad poenitentiam revocet. Habent Mosen &Pophetas. Vel etiam praevidet jam Deus perfrictam hominum frontem, nullam mplius monitionem admittentium, omnemque sui reprehensionem &emenditionem respuentium. Proinde devota capita, flagriones &mancipia poenasum, eosdem justo suo judicio censet.