# Theatrum cometicum 817.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 817.1 to 817.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/817.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/817.1

Gratularis mihi quòd Cometam ultimum diversum esse à priori defendam. Quid verò de eo primo die exortûs sui senserim, accipe, si lubet historiam: Die 5. Aprilis Excubitores nostri Cometam primitus in caelo deprehendesunt. Horâ 10. nunciabatur mihi ab Illustrissimo Domino Capitaneo Miracho iensi, Vice Praeside & Protoscholarcha Domino à LINDA, novum in caelo flagrasse Phoenomenon, insidiarer ei. Feci, & die 6. Aprilis horâ 3. Cometam in Pegaso deprehendi, locumque ijus aestimando notavi. Jussus perscribere sententiam meam ad Illustrissimum DCapitaneum & Protoscholarcham ex tempore scripsi. Cometam cujus Magnificentia Vestra heri mentionem fecerat, observaturus, fasti sium aedium mearum conscendi, & hora dimidia tertia inter Basilicam nostram & Donini Heysci aedes sub adspectum prorepere animadverti, Luna dimidio ferè orbe fulgens nagnitudinem capitis & caudae ejusdem imminuebat. Major tamen apparuit, quàm uum ultimo eundem die 5. Febr. observaram. An idem sit cum illo qui nuperrimis die lis fulsit, aeterminare nondum possum; Ut nec quorsum & qualem cursum sit habi sinus? Magis tamen propendeo in eam sententiam, esse eundem cum illo Veteri. Caussa sam diuturnae latentiae esse potest, quòd Cometa retrogrado motu fuerit promotus, cui in cursum Sol directus occurrerit. Mense Februario Sol & ingreditur, Cometa autem dic Febr. sub cornu sequenti Arietis haerere visus est. Unde ab hoc tempore Cometa motu retrogrado, per Linum & Pegasum progrediens in pectore ejusdem hodie consistere servatus est. Sole interea 16 V obtinente. Proinde factum est, ut quia Sol & Cometa sii invicem occurrerent, intrà hoc tempus latentiae, uno die sibi invicem conjungerenlur: reliquis autem diebus Cometa à radiis Solaribus obtegeretur. Permutatio igitur lit iterum aliqua facta est. Unde & Cometa, quem antea observavimus vespere post ulis occasum, nunc antè Solis ortum apparet. Oriri autem hodie potuit hora 1. 26. bscuria. Ipseque magis indies sese extricabit ex radiis solaribus: at verò adversis ga sidiis indies magis involvetur, donec à Q. liberrimus, largiori corpore & cauda consitietur. Obstat autem huic assertioni, quòd Cometa exili corpore die 5. Februarii esse squentibus diebus penitùs evanuisse fuerit deprehensus: cum nunc nimis magnus ideatur.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
