Latin
82.1 to 82.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 82.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
Idem temporis victoriâ &pace Persicâ insignitum fuit. Quem hic vicissitudo rerum latet? CVII. Anno Christi 423. Honorii Imperatoris mortem crinita stella per multos fulgendiss praecessit. Sigonius, Marcellinus, Bucholzerus &Calvisius. Anno Christi 423. horribilis Cometa arsit, quem secuti sunt multis in locis graves terraemitus. Eckstormius ex Schossero. PRoximè, sed &toties suprâ vidimus, Principes longo tàm ante quam post Cometarum apparitionem, tempore mori, ut &mox post eandem nasci. Terrae motuum pariter, qui sine ullis Cometis acciderunt, multa exempla dedimus. Praecedunt &sequuntur Cometae tristia &laeta. Terrae motus paulo post Eudociam Theodosii conjugem Augustâ dignitate, postremas Kalcherias Januarias decoratam, Constantinopoli multos accidisse, Honorium verò die 15. Augusti mortuum esse, Calvisius ex Fastis refert. Cometa porrò multis diebus, non mensibus, mortem Honorii praecessisse dicitur. Inde non levis conjectura oritur, terrae motus Cometapores fuisse Anno quo Cometa fulsit, Bononiensis Academia, &paulò post Ap. 44 Constantinopolitana à Theodosio, Principe ut multarum virtutum, ita literarum laudibus egregio, erectae sunt. Tunc temporis Joannes Honorii scriba, Ducibus Callino &Aetio (ille Crastinus, hic Etius nonnullis scribitur) apud Ravennam invasit prannidem, tot recentium exemplorum perniciosae ambitionis oblitus. Aetiusquidem Hunnos ex Pannonia multo auro ei in auxilium adduxerat. Attamen felici Theodosii Augusti, Placidiae Augustae, &Valentiniani Caesaris auspiciis, Adeptus est, Asparis ducis (cujus parrem Ardaburem tempestas in manus Joannis tradiderat) industriâ, cum Ravenna Joannes patrem ejus captivum ibidem tenem, qui paulò post 40. eodem ambitiosae temeritatis poenas dedit. *Ita imperium legitimosuecessori, quem Theodosius Valentinianum sex (secundùm Aventinum octos annos natum, &matris imperio subjectum A. 424. renunciarat, Deus custos imperammaseruit. Sequenti anno Valentinianus Augustus renunciatur, &cum mane acinperio ex dignitate tributo in Italiam mittitur, Hunnis in Pannoniam redeuntibus. Gotthi, posthaec Vandali, &alii barbari provincias Romani Imperii verabant, quorum conatibus muliebria &puerilia consilia Occidentem tenentia, &ambitionum Ducum dissidia opportuna fuêre, Castinus ille exul, Africam invadens, à Bonifacia victore rejectus est. †Sed hic ipse fraude Aetii A. 426. ut Sigonius, Caluisus &alii putant, in periculum vitae conjectus, Vandalorum Gotthicis &Romanis annis in Hispania continuo pressorum, propositâ mercedis vice Mauritaniâ, socia amaquaesivit &facile obtinuit. Quae postea rejecit, in gratiam Placidiae Augustae, fraude aemuli Aetii detecta A. 428. reductus, Aetio interim rem Ac. 426.