# Theatrum cometicum 82.1-4

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum, 82.1 to 82.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/82.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/stanislaw-lubieniecki/theatrum-cometicum/82.1

Patria sorti Viro Torris arbis est; sed Christiano sorum caelum, Amicorum ania munia, laeta tristiaque. Comes itineris facundus multum suAmbitio orbem commaTIEF. mores emendet, ac Deo se submittat. Nam quisque nostrum ex libera Republica conscientiae caussâ contrà tot Majorum foedera, sub vinculo juramenti, sub fide, honore & conscientiis sancita, & Regum quinque juramenta toties circà electionis & coronationis actus solemnitèr repetita, contrà tot leges publicas regni, quae cunctis de libertate religionis abundè cavent, pullorum, clamat cum Naevio debitâ incolumi modestiâ: indignè exigor patria innocens. Sed non mirum quòd id Lubieniecius vel alius aliquis civis, cum idem Lubomirscius, primi subfellii Senator dicat. Nempe hîc verissimum esse patet illud antiquae prudentiae monitum: Mala exempla non ibi consistunt, ubi caperunt, sed quamlibet in tenuem recepta tramitem, latissimè evagandi sibi viam faciunt: & ubi semel recto deerratum est, in praeceps pervenitur. Patere. l. 2. histor. c. 3. Tam gravi utpote ab excelso dignitatis & fortunae gradu, casui tanti Viri indoleo. Licet autem litem ejus nolim facere meam, eventum tamen laetum difficillimo isti negotio opto, sed & spero. Nec despero talem & nostrum exsilium habiturum: quorum tandem Deus, qui ob peccata nostra tantum in nos malevolis permisit, quantum satis & opus est castigatorum miserebitur. Ita nempe semper verum fuit, quod docet Plutarchus libro de exsilio, patienter tolerandam esse hanc sortem, licet acerbam, spe melioris. Ibidem allegat vetus dictum Euripidis salvâ Autarkejâ tenendum: Αἱ δʼ ἐλπίδις βίσκουσι φυχάτως (Spes pascunt exsules) Nam si unquam, in adversis certè, spes est dulce miseriarum condimentum, & sinè hâc miserrimi forent mortales, qui dum spirant, libenter sperant. Hanc nobis ingenerat conscientia innocentiae, tum pietatis in patriam indesinentis & incorruptae modestiae, quae vel magni illius Camilli, qui alter Romulus, Imperii conditor dictus est, exemplo, magis nos patriae quàm iniuriae meminisse jubet. Nimirum vel ipsâ ratione sobriâ docente discimus, & Athenis olim optimo cuique, ut in exilium pelleretur, accidere solitum fuisse, ut Cicero 2. de Orat.

---

Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Theatrum_cometicum.
