Latin
821.1 to 821.4
Stanisław Lubieniecki, Theatrum cometicum 821.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Si dixerint ratione configurationum Verarum Apparentium nobis, existere &praedici posse Cometas, tùm tempore ap parentis configurationis, locoque eo, ubi tunc radii harmonici invicem concurrunt, exurgent, ibique in orbe scilicet nostro, naturales suas itidem operationes, qualium praesagia ad terrorem plebis &lusum sui, plurima cudunt ciebunt At evictum est hodie ab Astronomis, Cometas in caelo Planetario discurrere: poinde non poterunt ex apparentibus nobis configurationibus deduci. Nec quoque Astrologicâ ratione ad nos attinebunt, nec ut portentum Naturae nferiori mundo extimeri poterunt. Sed instabunt Leovitium in libello Anno 1586. Witebergae edito, de 6 &o Superiorum, Cometas &Tragicos eventus consecutos, conscripsisse, ac forte tiam exinde deduxisse: Verùm enim verò nondum hinc sequitur, solos adspestus, dictos Cometas, ut suum opus procreasse, licet author quoque Eclipses Solis &Lunae in auxilium eorundem vocet. Nec quoque sequitur, ex adspe slibus Superiorum, tùm &deliquiis Solis &Lunae, Cometas, uti alia Meteora paedici posse. Quoties enim ô praecedunt nec ullus Cometa sequitur? Quo ses Cometae apparent, in annis intermediis o &o? Quoties Cometae ab ejusfodi Astrologis praedicti sunt, eventu non respondente? Imò hoc ipso anno imùm statim alius subsequitur, cum tempus secundi apparituri in annos denum aliquot post fuerit dejectum. Praeterea, si 6 &O Superiorum simpliciter si causa fuerit Cometae progenerandi sufficiens, lubet scire, quo loco effectus someta tantam moram temporis interposuerit, quominus adspectu facto, non satim &ille sese obvium oculis tulerit. Configurationes enim planetarum mnium miro ordine se subsequuntur, &pro ratione consecutionis, una alte am dissolvit, promovet, turbat, impedit, auget &c. In generatione igitur sometarum non in solâ Naturâ piscari licet, cum exortus ejusdem, partim faturam, partim superius principum, tanquam parentes suos veneretur. Id amen lubens concessero, praecedaneam 6, aethera validissimè alterare, suaque mpressione ad Cometae generationem disponere potuisse. Ut autem generatus ferit, aliud quid adhuc accesserit, oportet. Quaestio &illa hîc explicanda ve sit: Anne Cometae instituto divino, extremum diem portendant? se.